Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

11 octeti additi ,  3 years ago
correxi quasdam errores orthographiæ
(expandi paginam non modico modo, sed multa manent addenda)
(correxi quasdam errores orthographiæ)
 
=== Primæ Nationes et exploratio ab Europæis ===
Valles Ottaviæ facta est pro humanis habitabilis abhinc circa decem milia annorum, cum mare antiquum, dictum Mare [[Samuel de Champlain|Campopleni]], effusum esset naturaliter. [[Gens Algonquina]] circa flumen Ottaviam, quod lingua Algonquinorum dictum est ''Kichissippi'', alebant olim viam commercii, sed hoc per tempus aliquanto breve. Nomen "Ottawa" a populo Aborigineo vocatur, qui idem nomen tenent et qui jam dudum incolebant terras circa urbem Ottaviam hodiernam, et autem Sinum Georgianum [[Lacus Huronorum|Lacumque Huronorum]].
 
Stephanus Crematus ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: [[Étienne Brûlé]]) primus fuit apud Europæos qui flumen Ottaviam navigavit, anno [[1610|mille sescentis decem]]. Paulo postquam a Samuele Campopleno (vulgo: Samuel de Champlain) navigatum est flumen, anno [[1613|mille sescentis tredecim]]. Amb indagatores a ducibus gentis Algonquinæ adjuti sunt. Acta scripta nos admonent gentes algonquinas anno 1613 totam vallem Ottaviæ imperareimperavisse, cum autem regionibus circumstantibus septentrionalesseptentrionalibus occidentesqueoccidentibusque.
 
Sæculo [[Saeculum 17|septimo decimo]], gens Algonquina cum Huronibus acerrimum bellum contra Iroquanos gesserunt in terris quæ hodie Ontarionem vocantur. Campoplenus Hurones adjuvit, quam ob rem Iroquani Francogallorum acerbi inimici facti sunt.
122

recensiones