Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

1 955 octeti additi ,  3 years ago
expandi paginam non modico modo, sed multa manent addenda
m
(expandi paginam non modico modo, sed multa manent addenda)
 
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Aquas Gati (vulgo: ''Gatineau'') municipium [[Quebecum|Quebeci]] provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine ''Ottaviae'' et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.
 
== Historia ==
 
=== Primæ Nationes et exploratio ab Europæis ===
Valles Ottaviæ facta est pro humanis habitabilis abhinc circa decem milia annorum, cum mare antiquum, dictum Mare [[Samuel de Champlain|Campopleni]], effusum esset naturaliter. Gens Algonquina circa flumen Ottaviam, quod lingua Algonquinorum dictum est ''Kichissippi'', alebant olim viam commercii, sed hoc per tempus aliquanto breve. Nomen "Ottawa" a populo Aborigineo vocatur, qui idem nomen tenent et qui jam dudum incolebant terras circa urbem Ottaviam hodiernam, et autem Sinum Georgianum [[Lacus Huronorum|Lacumque Huronorum]].
 
Stephanus Crematus ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: [[Étienne Brûlé]]) primus fuit apud Europæos qui flumen Ottaviam navigavit, anno [[1610|mille sescentis decem]]. Paulo postquam a Samuele Campopleno (vulgo: Samuel de Champlain) navigatum est flumen, anno [[1613|mille sescentis tredecim]]. Amb indagatores a ducibus gentis Algonquinæ adjuti sunt. Acta scripta nos admonent gentes algonquinas anno 1613 totam vallem Ottaviæ imperare, cum autem regionibus circumstantibus septentrionales occidentesque.
 
Sæculo [[Saeculum 17|septimo decimo]], gens Algonquina cum Huronibus acerrimum bellum contra Iroquanos gesserunt in terris quæ hodie Ontarionem vocantur. Campoplenus Hurones adjuvit, quam ob rem Iroquani Francogallorum acerbi inimici facti sunt.
 
=== Circumjacentia historica ante conditionem urbis Ottaviæ ===
Anno [[1763|mille septingentis sexaginta tribus]], [[Tractatus Lutetiæ]] finem posuit de [[Bellum Septem Annorum|Bello Septem Annorum]] quod inter [[Britannia Maior|Britanniam]] et [[Francia|Francogalliam]] gerebatur. Francogallia quasi omnes suas colonias cedit Britanniæ quæ in [[Nova Francia]] erant. [[Actum Constitutionis anni 1791]] condidit [[Canada Superior|Canadam Superiorem]] [[Canada Inferior|Inferioremque Canadam]] quæ præterpropter æquivalent Ontario et Quebecum hodierna.
 
=== Conditio urbis ===
 
== Notae ==
122

recensiones