Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>
==De Fufio apud Dionem==
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxiorisuxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit.
 
== Notae ==