Quantum redactiones paginae "Gaius Trebonius" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
 
== De interfectore Caesaris ==
Unus e coniuratis fuit qui [[Idus|Idibus]] Martiis anno [[44 a.C.n.]] [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] dictatorem in Curia necaverunt : nam eo die [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] consulem de consilio ad portas sermone retinuit, ne in Curiam intraret<ref>[[Plutarchus]], ''Brutus'' XVII.</ref>. Cur post tanta beneficia accepta illi coniurationi interfuerit, incertum est. Nonnulli putant eum [[Cicero]]nis amicitia - commercium enim epistularum inter eos fuit - a Gaio Caesare alienatum esse. Nisi fortasse ea de causa quod, multorum Romanorum exemplo, reges et regnum oderat.
 
In [[Asia (provincia Romana)|provincia Asia]] [[proconsul]] operam dedit, ut provinciae exercitusque partis orientalis imperii Romani in Gai Cassii et [[Marcus Iunius Brutus|Marci Bruti]] coniuratorum potestatem venirent atque vectigalia provinciae suae eis tradebat, Romam non mittebat. Non satis cautus tamen fuit: nam initio anni [[43 a.C.n.]] a [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Publio Cornelio Dolabella]], qui Marco [[Marcus Antonius|Antonio]] favebat et in provinciam [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] iter faciebat, [[Smyrna]]e circumventus est atque caput eius abscisum militibus ludibrio fuit quocum velut [[Pila|pila]] ludebant<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC III,101. [[Cicero]] de crudelissimis cruciatibus insuper loquitur.</ref>. Quod caput ad statuam Gai Caesaris, cuius neci interfuerat, abiectum esse apud [[Dio Cassius|Dionem]]<ref>47.29.</ref> legimus.