Quantum redactiones paginae "Marmota olympus" differant

Content deleted Content added
+cats
mNo edit summary
Linea 25:
'''''Marmota olympus''''' (vulgo ''Olympic marmot'') est [[rodens]] [[familia (taxinomia)|familiae]] [[Sciuridae|Sciuridarum]] quod medias altitudines [[paeninsula Olympica|paeninsulae Olympicae]] civitatis [[Vasingtonia]]e [[CFA|Civitatum Foederatarum]] habitat. Proximi cognati eius sunt ''[[Marmota caligata]]'' et ''[[Marmota vancouverensis]]''. ''Marmota olympus'' anno 2009 publicum mammale Vasingtoniae endemicum declarata est.
 
Haec marmota, tam magna quam [[feles domesticus]], pondo chiliogrammas octo aestate pendit. Maximum omnium marmotarum [[dimorphismus sexualis|dimorphismum sexualem]] monstrat: mares, media habita ratione, 23% plus quam feminae pendunt. Marmota olympus capite lato, oculis aurisque parvis, cruribus brevibus, caudâ crinitâ et longâ agnoscitur, atque unguibus acutis et rotundis, quibus [[cuniculus|cuniculos]] facit. Color velleris tempore anni et aetate commutatur, sed vellus marmotae adultae, maiorimaiore parte anni, ubique est fuscus cum maculis albis.
 
Praecipue varias plantas pratenses edit, ut gramina sicca, quibus etiam stragulis in cuniculo utitur. Eam varia mammalia avesque venantur, sed hodie principalis eius praedator est [[coiotes]]. In [[Index Ruber IUCN|Indice rubro IUCN]] ''Marmota olympus'' [[species vigens]] existimatur, custoditur autem in [[Saeptum nationale Olympicum|Saepto nationali Olympico]], quod maximam partem habitationis marmotae comprehendit.