Quantum redactiones paginae "Bustrophedon" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 30 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q194233 sunt
de modo scridendi
 
Linea 3:
[[Fasciculus:Forum inscription.jpg|frame|left|Lapis niger in [[Forum Romanum|Foro Romano]] situs boustrophedon inscriptus: versus 1, 3, 5, 7, 9, 11, 12, 14, 16 a sinistra parte ad dexteram currunt, versus 2, 4, 6, 8, 10, 13, 15 a dextera ad sinistram. Versus autem 8, 9, 16 inversi sunt (summa imis confunduntur).]]
 
'''Bustrophedon'''<ref>Bustrophedon a [[Gaius Marius Victorinus|Mario Victorino]] in ''Arte grammatica'' (VII 55,21-56,2 Keil) his verbis describitur: "Primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic soliti erant scribere, ut, cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem versum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent: quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant bustrophedon a boum versatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur versura proprio vocabulo nuncupatur."</ref> ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{Polytonic|βουστροφηδόν}} 'boum versatione' ) est [[systema scripturae|modus scribendi]] quo versus alternatim a sinistra ad dextram et versatione facta a dextra ad sinistram partem ducuntur, ut potest videri in legibus [[Gortyna|Gortyniis]] et in [[Lapis niger|Lapide nigro]]. ''Boustrophedon'' est adverbium quo scriptoris opus cum boum in arando sulcos trahentium cursu comparatur.