Quantum redactiones paginae "Amazones" differant

Content deleted Content added
definitio addita
Linea 4:
 
'''Amazones''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀμαζόνες}})<ref>Amāzōn, onis, Acc. -onem et -ona, f. (Ἀμαζών), pl. Amāzones, -um, Ac. onas</ref> in [[mythologia Graeca]] sunt populus [[mulier]]um bellatricium<!-- Haec genitivi forma mihi quidem usitatior videtur esse quam ''bellitricum'' -->.
 
== Definitio a Forcellini Lexico Totius Latinitatis excerpta ==
Aegidius Forcellini sic Amazones describit: " fuere feminae bellicosissimae, quae [[Sarmatae|Sarmatiam]] ad Tanaim fluvium primum incoluerunt, deinde in [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadocia]] ad Thermodontem consederunt. Earum arma erant arcus cum sagittis, securis, hasta, et [[Peltastae|pelta]] lunata. Dictae sunt Amazones, quasi sine [[mamma]], ab α (a) priv. et μαζός (mazos), ''mamma''. Mos enim fuit Amazonibus, interfectis maribus, quos genuissent, servare feminas, earumque infantium mammas dextras inurere, ne impedimento essent ad pugnam conserendam, et ne sagittarum jactus impediretur. At in omnibus, quae adhuc exstant, antiquis [[Ana|anaglyphis]] videre est passim Amazones utraque mamma praeditas, quia fortasse [[Sculptor|sculptores]], quod visu ingratum foedumque foret, repraesentare nolurint. (...) Origo, regnum, et res gestae Amazonum a [[Marcus Iunianus Iustinus|Iustino]]<ref>M. Iunianus Iustinus, Historiae Philippicae, II
</ref> disertissime descripta sunt. [[Quintus Curtius Rufus|Curtius]]<ref>Q. Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni, VI </ref> etiam ubi de [[Thalestris|Thalestri]] ultima earum regina verba facit, Amazonum cultus et mores breviter persequitur"<ref>Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis [https://archive.org/details/totiuslatinitati01forc]</ref>.
 
== Nomina Amazonum ==