Quantum redactiones paginae "Captain Marvel" differant

Content deleted Content added
m Augenda
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Whiz2.JPG|thumb|prima pagina periodici ''Whiz comics'' #2 ]]
'''Dux Mirabilis''' ([[Anglice]] ''Captain Marvel,'' vel ''Shazam'') est [[superheros]], cuius pericula legi possunt in [[Liber nubeculatus|libris nubeculatis]] a DC Comics, societate [[Civitates Foederatae|Americana]], editis. Personam excogitaverunt anno [[1939]] C. C. Beck et Guglielmus (Bill) Parker, quorum alter pericula huius personae delineavit, alter ea scripsit. Quae pericula primum in periodico Whiz Comics #2, quod societas Fawcett Comics anno [[1940]] edidit, [[narratio|narrata sunt]]. Ducis mirabilis alter ego est puer Gugliemus (Anglice ''Billy'') Batson qui, utcumque magico verbo ''shazam'' utitur, se transformat in chlamydatum virum qui, ut deus, per [[aer]]em [[volatus|volare]] et incredibilibus viribus [[celeritas|celeritateque]] uti potest.
 
De significatione verbi "Shazam"
Singulae litterae verbi ad aliquem heroem vel deum alludunt:
* S pro Salomone
* H pro Hercule
* A pro Atlante
* Z pro vocabulo "Zeus" (lat. Iovis)
* A pro Achille
* M pro Mercurio
 
[[Categoria:Libri picti|!]]