Quantum redactiones paginae "Domus Baumbachiana" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Apud tiliam ingentem reppereris museum de poeta Baumbach, ubi et natus est iste homo. Familia eius duos annos post filii partum [[Mainingia]]m commigravit, quam urbem Baumbach reliquit studendi causa [[Lipsia]]m et [[Herbipolis|Herbipolim]] petiturus. Annos migratorios educatorios peregit tamquam magister privatus: tunc erat artificis periodus fecundissima! [[Tergeste|Tergesti]] textum notissimum scripsit de vehiculo flavo quodam ''(Hoch auf dem gelben Wagen)'' cuius manuscriptum hic in Kranichfeld servatur. Tergesti creatum est carmen praesertim in [[Slovenia]] notissimum praetitulatum ''Zlatorog'' de certa fabula [[Alpes|Alpium Iulianarum]], ibidem collectio cantilenarum titoli ''Lieder eines fahrenden Gesellen'' quoque exarata est. In earum illustrissimis cantibus de stabularia quadam ad tilias ''(Lindenwirtin)'' agitur.
 
Anno 1885 Baumbach in [[Thuringia]]m revenit, ubi usque ad mortem mansit. Tum titulum honoris probuli aulici accepit. Oppidum natale anno 1893 ultimo visit, postquam civis honorificus anno 1892 creatus est. Mainingiae invenitur altera Domus Baumbachiana, item cum museo adiuncto.
 
==Aedes==