Quantum redactiones paginae "Die Kluge (Orff)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
 
== De fabula ==
Olim rusticus in agro regis mortarium aureum invenitrepperit. Ignarus rerum confestim id regi apportaturus esterat iucundum exspectans praemium. Filia autem sententiam regis callide imaginabunda patrem admonetadmonuit, ne hoc mortarium pistello carens, non enim repertum est, illuc perferatperferret: Certe illum istud pistellum frustra quaeritantem fide derogata eum insimulaturum esse inventum furto subduxisse. Sed nihilominus rusticus securus sui mortarium deportatdeportavit et sicut praedictum incunctanter a rege in carcerem coniciturconiectus est. Tunc — in eo puncto temporis opera incipit — verborum filiae memor iugiter infortunium suum deplorans clamitat: 'Heu! Utinam filiae credidissem! Heu ei utinam credidissem!' (theodisce: ''Oh, hätt' ich meiner Tochter nur geglaubt! Oh, hätt' ich ihr geglaubt!'') Rex isto clamore audito de factis certior factus filiam tam callidam iubet sibi afferri. Tribus aenigmatibus virgini propositis feliciterque enarratis patrem emittit et filiam in matrimonium ducit.
 
Aliquantulo temporis peracto asinarius agaso regem adit iudicium postulans, quia pullus asini sui iuxta mulum natus a tribus hominibus vagabundis sibi ademptus et mulioni traditus sit. At rex impatiens recusat, ne iustam sententiam dicat: Ubi ista ''bestia bruta'' iacuerit, ibi iure maneat! Postero autem die asinarium in foro videt piscantem. Is rogatus, quidnam illic faciat, respondet revolutum esse mundum: hominem in arido piscantem non magis absurdum esse quam mulum pullum nascentem. Subito regi subit neminem nisi Callidam suam fuisse auctricem huius spectaculi insoliti. Iratus eam in exilium mittit addita permissione secum portandi, quod habeat oculissimum. Post ultimam ergo cenam communem mulier regem potione somnifera consopitum in arcam condit et tamquam oculissimum suum secum domum patriam asportat.