Quantum redactiones paginae "Inceptum Manhattense" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 3:
'''Inceptum Manhattense''' ([[Anglice]] ''Manhattan Project'') fuit inceptum investigationis, a [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]] subsidio [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]] et [[Canada|Canadae]] ductum, quod prima [[arma nuclearia]] in [[secundum bellum mundanum|secundo bello mundano]] fabricavit. Ab anno [[1942]] ad annum [[1946]], inceptum exercebatur a [[Leslie Groves|Leslie Lucos]], [[Maior generalis|Maiore Generali]] [[corpus ingeniariorum exercitus Civitatum Foederatarum|corporis ingeniariorum]] [[exercitus Civitatum Foederatarum]]; physicus [[Robertus Oppenheimer|J. Robertus Oppenheimer]] [[Los Alamos Laboratory|laboratorium Los Alamos]] gubernabat, quod ipsas [[bomba]]s elaboravit.
 
Quia pars incepti ab exercitu recta ''Manhattan District'' appellabatur, et nomine ''Manhattan'' paullatim totum inceptum dictum est, in principio ''Development of Substitute Materials'' (Fabricatio materiarum substitutarum) appellatum. Eo tempore hoc inceptum consilium Britannicum simile, ''[[Tube Alloys]]'', complexum est. Inceptum Manhattense modeste anno 1939 ortum est, sed crescens denique plus quam 130 000 operariorum comrephensit et duobus milibus millionibus [[Dollarium Civitatum Foederatarum|dollaribus]] constitit (fere 26 milibus millionibus dollaribus anni 2016). Plus quam 90 centesimae partes sumptûs destinatae sunt ad [[officina]]s construendas et materias [[Fissio nuclearis|fissiles]] fabricandas, et minus quam 10 centesimae impensae sunt in ispa arma creanda. Investigationes et fabricationes in plus quam triginta locis per CFA, Regnum Britanniarum, ac Canadam factae sunt.
 
== Nexus externi ==