Quantum redactiones paginae "Lucius Gellius Publicola (cos. 36 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q1283545 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Gellius Publicola''' erat vir Romanus [[Senatus Romanus|senatorii ordinis]] qui bellis civilibus primum, fortasse ob familiares necessitudines magis quam ex firmo consilio, [[Marcus Iunius Brutus|Brutum]] [[Gaius Cassius Longinus|Cassiumque]] secutus est, post [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippensem pugnam]] ad [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] transiit, cuius fidelis fautor usque ad mortem mansit. [[Consul|Consulatum]] anno [[36 a.C.n.]] cum [[Marcus Cocceius Nerva (cos. 36 a.C.n.)|Marco Cocceio Nerva]] gessit.
==De genere et vita privata==
Lucius Gellius filius adoptivus consulis eiusdem nomini anni 72 a.C.n., frater uterinus (ambos Palla vel Polla quaedam peperit) [[Marcus Valerius Messalla Corvinus (consul 31 a.C.n.)|Marci Messallae Corvini]] vulgo existimatur. Ipse Semproniam sororem Lucii Sempronii Atratini, Marci Antonii familiaris, uxorem duxit.
==De cursu honorum==
Annis 43/42 a.C.n. cum fratre [[Marcus Valerius Messalla Corvinus (consul 31 a.C.n.)|Marco Messalla]] in Bruti Cassique castris erat. Tum [[Dio Cassius]]<ref>47.24. Cf [[Titus Livius]], ''Per''. 122.</ref> refert Lucium Gellium primo Marco Bruto insidias parasse qui ei deprehenso ignovit fratris Messallae gratia, ac deinde etiam Gaio Cassio cui ipsa mater, Palla nomine, indicium fecit, salutem filii prius pacta. Potest fieri ut ita in gratiam cum [[Triumviratus|triumviris]] redire temptaverit quorum [[Proscriptio|proscriptionem]] timebat.