Quantum redactiones paginae "Fasti (Ovidius)" differant

m
bot: trying to fix ISBN syntax; mutationes minores
m (bot: trying to fix ISBN syntax; mutationes minores)
== An Ovidius ''Fastos'' suos perfecerit? ==
Sex libros hodie legimus a mense Ianuario usque ad mensem Iunium pertinentes. De duodecim libellis ipse poeta in [[Tristia|Tristibus]] sic locutus est :
: ''Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos''
:: ''Cumque suo finem mense volumen habet''
::: ('''II,549-50''').
Protinus addit opus interruptum esse relegatione ad [[Pontus Euxinus|Pontum Euxinum]] anno [[8]] p.c. ab [[Octavianus|Augusto]] edicta.
:''Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar''
:: ''Et tibi sacratum sors mea rupit opus''.
::: ([[Tristia]] '''II,551-552''')
An re vera duodecim libros Ovidius perscripserit, quorum sex posteriores perierunt, dubium est. Nam ne unus quidem versus istorum librorum a posterioribus grammaticis nobis traditus est. Potissimum arbitrandum esse videtur illos libros fortasse inchoatos fuisse, numquam tamen editos.
 
== De dedicatione ==
Primo [[Octavianus|Augusto]] ipsi<ref>Tristia II,551-552</ref> hoc opus dedicatum est : consiliis enim illius principis bene congruebat, qui veterem Romanorum religionem restituere aggressus erat. Sed hanc dedicationem libro secundo ineunte hodie legimus (versus 3-19). Scilicet post mortem Augusti ([[14]] p.c.) alteram dedicationem in fronte totius operis collocavit in honorem [[Germanicus|Germanici]], [[Tiberius|Tiberii]] imperatoris filii adoptivi, qui tum temporis patri successurus in summa dignitate putabatur. Cum Germanicus et ipse carmina composuisset ad astrologiam pertinentia<ref>In linguam latinam verterat ''Phaenomena'' poetae Graeci [[Aratus Solensis|Arati]]. Quod opus sub titulo "Arateorum" divulgatur.</ref>, remissionem poenae ac reditum Romam iam senex et aeger Ovidius ab eo se impetraturum sperabat. Ita paene usque ad mortem ''Fastos'' emendasse ac retractasse videtur, ita ut philologi moderni, nimia fortasse sagacitate, alios versus quaesiverunt, qui post exsilium auctoris addi vel mutari potuerunt.
 
== Quid sibi proposuerit in Fastis Ovidius ==
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|right|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores in lapide depicti. Primo saeculo a.C.n., ante novum calendarium a [[Gaius Iulius Caesar|Iulio Caesare]] anno [[46 a.C.n.]] edictum.]]
Romae [[Fasti]] erant [[calendarium]] a [[Pontifex|pontificibus]] confectum, in quo indicabatur quo die ius dici posset (dies fastus), quo die non posset (dies nefastus, diis sacratus), quo die comitia habere fas esset (dies comitialis) ac nonnulla eventa insignia et praecipuae feriae die suo notabantur. Ita proprietates dierum recensebantur : Fasti in arcanis sacerdotum remanserunt, usque ad annum [[304 a.C.n.]], cum a scriba Gnaeo Flavio divulgati sunt<ref>[[Titus Livius]] IX,46 ; [[Cicero]] ''Pro Murena'' 25 ; [[Gaius Plinius Secundus|Plinius]] [[Naturalis historia (Plinius)|HN]] XXXIII,17.</ref>.. Hanc formam sibi elegit Ovidius ad ferias et sacra Romanorum explicanda. Sic propositum suum in ipso opere exponit :
: ''Sacra recognosces annalibus eruta priscis''
:: ''Et quo sit merito quaeque notata dies'' ('''I,7-8''' )
Item :
: ''Idem sacra cano signataque tempora Fastis'' ('''II,7''')
Non solum vetera sacra sed etiam ferias recentes ad res gestas domus Augustae pertinentes libro suo celebravit :
: "''Invenies illic et festa domestica vobis''
: ''Saepe tibi pater est, saepe legendus avus'' ('''I,9-10''')<ref>[[Germanicus|Germanicum]] adloquitur</ref>.
Nec notitiam siderum praetereundam putat, sed ortus et occasus suo tempore Fastis inserere vult :
: ''Lapsaque sub terras ortaque signa canam'' ('''I,2''').
 
Plus quam centum codices manuscripti ''Fastorum'' ad nostram aetatem pervenerunt. Ex tanta copia philologi quinque selegerunt, quos fidissimos archetypo credunt, ad editionem criticam elaborandam. hi sunt :
* A = Vaticanus reginensis sive Petavianus, saeculi X. Quatuor primos libros tantum continet.
* U = Vaticanus Latinus 3262 sive Ursinianus, saeculi XI.
Tres reliqui inter se conexi in unam familiam coguntur, Z notatam. Hi sunt :
* I = Fragmentum Ilfeldense, saeculi XI : fragmenta librorum II, III et IV continet.
* G = Gemblacensis sive Bruxellensis, saeculi XI (quingenti primi versus desunt).
* M = Mazarinianus Heinsii, saeculi XV (sed creditur ad exemplar noni saeculi exaratus).
 
=== Praecipuae editiones per annos digestae ===
 
* [[Franciscus Puteolanus]], [[Venetiae|Venetiis]], 1471. Editio princeps nisi forte editio Romana eodem anno a Ioanne Andrea Alerio etiam prior fuit.
* [[Aldus Manutius]], Operum tomus tertius, [[Venetiae|Venetiis]], 1503.
* [[Daniel Heinsius|Danielis Heinsius]], [[Lugduni Batavorum]], apud [[Elsevirios]], 1623.
* [[Nicolaus Heinsius]], [[Amstelodamum|Amstelodami]], 1661.
* [[Petrus Burmannus]], [[Amstelodamum|Amstelodami]],1727.
* R Ehwald et FW Levy, [[Lipsia]]e, Teubner, 1924. (Cum apparatu critico locupletissimo.)
* [[Iacobus Georgius Frazer]], [[Londinium|Londini]], 1929. (Cum interpretatione Anglica et commentario.)
* Franciscus Boemer, [[Heidelberga]]e, 1957-1958. (Cum interpretatione Theodisca et commentario.)
* Robertus Schilling, [[Lutetia|Parisiis]], Les Belles Lettres, 1992-1993. ([[Collection des Universités de France]]) (Cum interpretatione Francogallica, apparatu critico et notis.)
 
=== Dissertationes criticae. ===
* Helena Fantham, 'Ovid's Fasti: Politics, History, and Religion' in ''Brill's Companion to Ovid'', 2001 : 197-233. E - ISBN : 9789047400950 978-90-474-0095-0
* Henri Le Bonniec, Études ovidiennes : introduction aux "Fastes" d'Ovide . - [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]] : P. Lang, 1989. ISBN 3-631-41480-3
* Carole E. Newlands, Playing with time : Ovid and the Fasti . - Ithacae civitatis Novi Eboraci : Cornell University Press, 1995. ISBN 0-8014-3080-1 {{Google Books|ksQjSZ17zgsC|Paginae selectae}}
* Daniella Porte, L'étiologie religieuse dans les "Fastes" d'Ovide - [[Lutetia|Parisiis]] : Les Belles Lettres, 1985. ISBN 2-251-32855-6 (Ex thesi Parisiensi).
 
== Notae ==
<references />
== Nexus externi ==
{{Vicifons|Fasti}}
 
209 252

recensiones