Quantum redactiones paginae "Adama Barrow" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Adama Barrow''' (natus die [[16 Februarii]] [[1965]]) est politicus [[Gambia]]e.
 
Adama Barrow in vico Mankamang Kunda iuxta emporium [[Basse Santa Su]] natus est, patre e populo [[Mandinka]], matre e [[Fula]] quá culturá educatus est, religione [[religio Islamica|Mussulmanus]], uxoribus duabus gentis Fula. "Omnium quos videbis," ait, "ego minime tribulis sum. Sanguine meo populi commiscuntur. Sum [[Sarahule]] et Mandinka et Fula ac duae sorores meae, eisdem patre et matre, viris [[Jola]] nupserunt. Tribu ergo non graviter aestimando, nos omnes Gambienses esse res gravis aestimanda."<ref>"''I am the least tribalist person you will ever see. I have mixed ethnic blood in me. I am a [[Sarahule]], Mandinka and Fula. Two of my sisters from the same mum and dad are married to [[Jola]]s. So tribe is not important. What is important is that we are all Gambians''" ("[https://jollofnews.com/2016/12/05/gambia-adama-barrow-speaks-to-jollofnews-reaches-out-to-gambians/ Adama Barrow Speaks To JollofNews, Reaches Out To Gambians]" in ''Jollof News'' (5 Decembris 2016)</ref> [[Londinium|Londinii]] inter annos fere 2002 et 2005 habitabat, commercio terrarumfundorum aedificiorumque studens, apud tabernam Argos salariummercedem merensaccipiens. In patriam reditus mercator terrarumfundorum operam dedit atque membrum [[factio democratica unita (Gambia)|factionis democraticae unitae]] factus est. Anno 2016 a factionibus septem contra regimen coniunctis candidatus ad officium praesidis selectus est, optime successu.
 
== Notae ==