Quantum redactiones paginae "Ithome" differant

Content deleted Content added
auxi ut stipula sit
mNo edit summary
Linea 1:
'''Ithome''' (Ἰθώμη) fuit castellum [[Messenia]]e, in monte eiusdem nominis situm, propter pertinacem defensionem celebratum, quae Messenii decem annos in ultima rebellione contra [[Lacedaemonii|Lacedaemonios]] fecerunt. Mons dicebatur nomen deduxisse ab Ithome, una [[nympha]]rum quae [[Zeus|Iovem]] nutriverunt. In cacumine erat [[ara]] Iovis Ithometis, cui mons praesertim dedicabatur. [[Strabo]] arcem Messeniam [[Acrocorinthus|Acrocorintho]] comparat, quia sicut illa arx, in monte alta praeruptaque iacebat, saepta munitionibus quae eam cum urbe coniungebant. Ita hae arces duo fortissimi loci [[Peloponnesus|Peloponnesi]] putebantur. Cum [[Philippus V (rex Macedonum)|Phililppus V]] cum [[Demetrius Pharius|Demetrio Phario]] Peloponnesum vincere cogitavisset, ille regi auctor fuit ut primo caperet cornua [[bos|bovis]], cum quibus animal apprehenderet. Quo aenigmate[[aenigma]]te Peloponnesum et duas arces supra descriptas indicabat (vide [[Polybius|Polybium]] 7.11). Ruinae arcis Ithomae adhuc exstant, cuius turres sunt magnifica exempla architecturae militaris.<ref>Haec pagina conversionem incorporat ex [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=ithome-harpers commentario de Ithome] in Harry Thurston Peck, ''[[Harper's Dictionary of Classical Antiquities]]'' (1898).</ref>
 
== Notae ==