Quantum redactiones paginae "Physica particularum elementarium" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 148:
In physica particularum elementariarum, [[supersymmetria]] est opinabilis [[mechanismus]] quo bosones et fermiones inter se commutentur. Secundum supersymmetriam omnis particula parem supersodalem habet, i.e. cuique fermioni unicus boson sodalis existit, et vice versa.
 
Rationes ut in supersymmetria fides habeant sunt multae: quia, cum supersymmetria, correctiones difficiles quadraticas omnino non habentur, propter "cancellationem" inter [[diagramma Feynmanianum|diagrammata Feynmaniana]] particularum [[boson]]ium aut [[fermion]]ium in gyris habentium. Hoc modo supersymmetria solvit quod saepe nominatur ''difficultas hierarquiaehierarchiae.'' Qua propter, quamquam usque hodie experimenta quibus supersymmetriam veram esse monstretur non habita sunt; attamen physici magnae energiae, ut exemplum quod cum experimentis comparetur haberi possint, Minimum Supersymmetricum Exemplar Canonicum (siglum Anglicum: ''MSSM'') creaverunt.
 
Quamquam theoria supersymmetrica multas quaestiones theoreticas solvere conatur, notum autem est ipsam multas quaestiones generales expedire, exempli gratia: ''Suntne particulae supersodales?'' Mathematice sequitur: omnis particula parem supersodalem habet, qorum [[volubilitas|volubilitates]] magnitudine 1/2 differt. Inde creditur, exempli gratia, [[electron]]em habere sodalem supersymmetricum (sive supersodalem) ''selectron,'' quod autem nondum inventum est.