Quantum redactiones paginae "Proscriptio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
* [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|Proscriptiones]] anno [[43 a.C.n.]] iussu [[Augustus (imperator)|C. Caesaris Octaviani]], [[Marcus Antonius|M. Antonii]] et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|M. Aemilii Lepidi]] [[Triumviratus alter|triumvirorum]] [[Triumviri rei publicae constituendae consulari potestate|rei publicae constituendae consulari potestate]].
==Quid sit proscriptio a Sylla triumvirisque facta==
Sylla et triumviri nomina inimicorum quos interficiendos iubebant tabulis dealbatis inscribebant quas in publico proponebant (hoc est 'pro-scribere'). Quorum nomina in tabulis legebantur "aqua et igni interdicebantur" : quo edicto eos domo accipere, tegere, occultare, cibo sustentare omnes vetabantur. Si qui secus fecerant eisdem poenis atque proscripti obnoxii erant. Si qui autem caput unius ex eis referebant, praemia accipiebant, ipsa capita ad [[Rostra]] in [[Forum Romanum|Foro]] exponebantur, omnibus terrori ut essent. Si triumvirum edictm prosciptionis legere volueris, invenies apud [[Rerum gestarum scriptor|rerum gestarum scriptorem]] [[Appianus Alexandrinus|Appianum]]<ref>''Bell. civ.'' IV,8-11.</ref> ab ipso Graece conversum.
[[Categoria:Roma antiqua]]