Quantum redactiones paginae "Marcus Vipsanius Agrippa" differant

m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
 
Agrippa [[Iulia Maior|Iuliam]] Augusti filiam duodevicesimum annum agentem in matrimonium duxit. Viginti quinque annis ei maritus praestans ex ea genuit liberos quinque: [[Gaius Iulius Caesar Vipsanianus|Gaium Vipsanium Agrippam]], anno [[20 a.C.n.]] natum; [[Iulia Minor|Iuliam minorem]], anno [[19 a.C.n.]] natam; [[Lucius Iulius Caesar Vipsanianus|Lucium Vipsanium Agrippam]], anno [[17 a.C.n.]] natum; [[Agrippina Maior|Agrippinam dictam maiorem]], anno [[14 a.C.n.]] natam; [[Postumus Iulius Caesar Agrippa|Vipsanium Agrippam Postumum]], qui natus est post mortem patris anno [[12 a.C.n.]]. Omnes tres filii adoptati sunt ab Augusto, qui eis dedit nomina sequentia: Gaium Iulium Caesarem; Lucium Iulium Caesarem; Postumum Iulium Caesarem Agrippam. Gaius Luciusque mortui sunt ante mortem principis, Postumus Agrippa autem, qui expulsus erat, post mortem Augusti a custodibus necatus est, ut illi [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] succederet.
==Si vis plura legere==
 
I.-M. Roddaz, ''Marcus Agrippa'', Rome : École française de Rome ; Paris : diff. de Boccard, 1984. ISBN 2-7283-0000-0
[[Fasciculus:Agrippa Neptunus coin.jpg|thumb|left|As ad memoriam Agrippae percussus a principe Caligula, nepote eius]]
{{NexInt}}