Quantum redactiones paginae "Gaius Carrinas" differant

Gaius Carrinas erat filius unius e ducibus [[Gaius Marius|Marianae factionis]] qui et ipse Gaius Carrinas nominatus [[Praetor|praeturam]] anno [[82 a.C.n.]] gerebat, quo anno ad portam Collinam victus captus et iussu [[Sylla|Syllae]] occisus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' I,87-93.</ref>. Haec gens fortasse ex [[Etruria]] oriunda ante primum saeculum a.C.n. non memorata est.
==De cursu honorum==
Ut qui filius viri a Sylla [[Proscriptio|proscripti]] erat magistratus petere ei diu non licuit<ref>[[Cassius Dio]] LI,21.6</ref>. Tandem [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] [[Dictatura|dictatore]] praetor factus est atque post praeturam in Hispaniam adversus [[Sextus Pompeius|Sextum Pompeium]] missus est. Cum non multum effecisset provinciam [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollioni]] tradidit atque Romam rediit ubi mense novembri et decembri anni 43 a.C.n. consulatum cum [[Publius Ventidius Bassus|Publio Ventidio]] collega gessit.
== Notae ==
 
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
[[Categoria:Consules]]