Quantum redactiones paginae "Emiratus Arabici Coniuncti" differant

Content deleted Content added
m →‎Vide etiam: remove, as these links are already in the text
m bot: removing break at the end of a template parameter value; mutationes minores
Linea 2:
{{Data nationis
|genitivus=Emiratuum Arabicorum Coniunctorum
|nomen_locale=دولة الإمارات العربية المتحدة<br />
|imago_vexilli=Flag of the United Arab Emirates.svg
|imago_insignis= Coat of arms of the United Arab Emirates.svg
Linea 46:
Emiratús sunt apud praecipuissimas nationes [[petroleum]] producentes exportantesque. Praecipua [[Gasium naturale|gasii]] et [[petroleum|petrolei]] suppletoria in emiratu [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] sunt, quae iam [[Consociatio Civitatum Petroleum Exportantium|Consociationis Civitatum Petroleum Exportantium]] membrum erat ante confoederationis creationem. Septem emiratús non similes sunt de petroleosis opibus.
 
Emiratus [[Dubai]] ex aliquibus annis animum intendit ad novas opes velut ad [[portus liber|portus liberos]]os, ad novas [[technologia]]s et praesertim ad [[periegesis|periegesin]] [[luxus]]. Praeterea urbs Dubai oeconomicum confoederationis caput facta est.
 
== Historia ==
=== Praehistoria ===
E recentibus inventis in [[Montes Haiarenses|Montibus Haiarensibus]]<ref>[http://onlinelibrary.wiley.com/doi/10.1111/j.0107-055X.2008.00232.x/abstract;jsessionid=B93A5C16AA44DD951D5185AC06FC3639.f04t03?deniedAccessCustomisedMessage=&userIsAuthenticated=false Campylanthus hajarensis sp. nov. and a new record of Campylanthus (Scrophulariaceae) from Oman]</ref> ([[Arabice]] جبال الحجر) factis Emiratuum Arabicorum Coniunctorum [[historia]]m denuo depingere permittentibus usque ad primorum hominum apparitionem in regione, sunt amplius 7 500 annorum. Hae gentes iam rationem septentrionalibus cum [[civilizatio]]nibus habebant, quae paulatim factae sunt praecipuae sociae commerciales.
 
=== Islamica occupatio ===
[[Fasciculus:Dubai Jumeirah Creek Museum Jumeirah 9-12th century model 1301200712751.jpg|220px|left|thumb|Omayadarum temporis urbis parietinae vici [[Pulcher (Dubai)|Pulchri]] ([[Arabice]] جميرا), urbe [[Dubai]]ensi, inventae.]]
[[Commercium|Commercio]] verum centrum factus, [[Portus Omanae]] ([[Arabice]] أمّ القيوين) fuit in usu a mercatores ad transferendas merces de [[Syria]] et Meridionali [[Iraquia]] usque ad [[India]]m.
Linea 58:
Anno [[630 a.C.n.]], [[Mahometus|Mahometi]] emissarii in regionem venere et incolas ad [[Islamismus|Islamismum]] convertere. Islamici exercitus [[Iulphar]]e<ref>[http://www.persiangulfstudies.com/userfiles/images/Sinus-Persicus.jpg Sinus Persici tabula]</ref> ([[Arabice]] رأس الخيمة) usi sunt velut statione ad occupandam [[Irania]]m. Denique [[Iulphar]] [[margarita]]rium centrum et praecipuus portus commercio [[Oceanus Indicus|Oceano Indico]] factum est.
 
=== Europaeae occupationes ===
[[Fasciculus:Hatta 01.jpg|thumb|[[Saeculum 18|Saeculi duodevicensimi]] [[specula (res militaris)|specula]] in [[Hatta (Emiratus Coniuncti Arabi)|Hatta]] ([[Arabice]] حتا).]]
[[Saeculum 16|Saeculo sexto decimo]], dum magnae [[Europa]]eae potentiae contendebant pro [[Oceanus Indicus|Oceani Indici]] dominio, [[Lusitania|Lusitani]] contra [[Arabes]] [[Iulphar]]is incolas et alios [[Sinus Persicus|Sinus]] portus pugnant. Intestinis in terris, magnae familiae dissimiles emiratús moderari coepere. Propter suam potentiam, familia [[Al-Qāsimī]] ([[Arabice]] القواسم) [[Britanniarum Regnum|Britannorum]] attentionem magnopere attraxit, qui viarum commercialium dominium affirmare volebant.
Linea 64:
Familia [[Bani Yas]] ([[Arabice]] بَنُو ياس) [[Oasis Liva|Oasin Livam]] ([[Arabice]] واحة ليوا), oeconomicarum activitatum centrum in regione, regebat ex ineunte [[saeculum 16|saeculo sexto decimo]]. Ineunte [[1790|decennio 180]], familiae [[Bani Yas]] ramus, Domus [[Āl Bū Falāḥ]] ([[Arabice]] آل بوفلاح), suas sedes in [[Abu Dhabi]] collocavit, penes familiae [[Āl Nahyān]] ([[Arabice]] آل نهيان) [[seichus|seichum]]. Paulo postea, anno [[1833]], alius tribus [[Bani Yas]] ramus, [[Al Bu Falasah]], suum domicilium apud [[Flumen Dubai]] ([[Arabice]] خور دبي) collocavit, sic instaurantes familiae [[Āl Māktoûm]] ([[Arabice]] آل مكتوم) dominationem hoc loco.
 
=== Civitates Ignistitiales ===
[[Fasciculus:Flag of the Trucial States.svg|thumb|150px|[[Civitates Ignistitiales|Civitatum Ignistitialium]] [[vexillum]].]]
Familiā [[Al-Qāsimī]] ([[Arabice]] القواسم) victā, anno [[1820]], [[Britanniarum Regnum|Britanni]] foederum et pactorum seriem cum singulis singulorum emiratuum [[seichus|seichis]] apud [[Sinus Persicus|Sinus]] litus obsignavere, eo anni [[1853]] praestante [[pirata|latrocinium maritimum]] contra Britannicas [[navis|naves]] desinere, unde [[Civitates Ignistitiales|Civitatum Ignistitialium]] ([[Anglice]] ''Trucial States'' et [[Arabice]] إمارات الساحل المتصالح) nomen praesentibus emiratibus et aliis quattuor datum, quae sunt [[Debe]]<ref>[http://en.wikipedia.org/wiki/Dibba#History Vicipaedia Anglica].</ref> ([[Arabice]] دبا), [[Hambria]] ([[Arabice]] الحمرية), [[Chalba]]<ref>[http://en.wikipedia.org/wiki/Kalba Vicipaedia Anglica].</ref> ([[Arabice]] كلباء) et [[Hira]]. Britanni vincula roborare curaverunt quae eos Civitatibus Ignistitialibus ligabant ad frenandas aliarum magnarum [[Europa]]earum potentiarum aviditates.
Linea 72:
Haec quietis periodus [[petroleum|petroleosam]] [[industria]]m exeunte [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] et ineunte [[saeculum 20|saeculo vicensimo]] prosperare permisit. Nihilominus, duo bella mundana effectum nefastissimum huic industriae habuere, quae denique simpliciter post [[secundum bellum mundanum]] exstincta est, dum Gubernatio [[India|Indica]] [[tributum|vectigalia]] [[margarita|margaritis]] e [[Sinus Persicus|Sinu]] importatis imponere coepit.
 
=== Confoederatio ===
[[Fasciculus:Zayed bin Al Nahayan.jpg|thumb|150px|[[Zāyid ibn Sulṭān Āl Nahyān]], Emiratuensis primus praeses.]]
Ineunte [[decennium 197|decennio 197]], primus campus [[petroleum|petroleosus]] in [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] repertus est, quod rapidum emiratús progressum permisit, [[seichus|seicho]] [[Zāyid ibn Sulṭān Āl Nahyān]], qui fecit aedificari [[schola]]s, [[valetudinarium|valetudinaria]], domicilia et [[via]]s. Emiratus [[Dubai]] quoque hoc oeconomicae progressionis impetu affecta est, petroleosarum [[exportatio]]num reditibus iuta. Dissimiles emiratus se appropinquare et denuo dominium e [[Britanniarum Regnum|Britannicis]] manibus suscepere coepere, praesertim consilium formantes quod eos ipsos politicas res ad se pertinentes decernere permitteret. Huis consilii dux erat [[Adius Bitar]], [[seichus|seichi]] [[Rasidus ben Said Al Maktum|Rasidi ben Said Al Maktum]] consiliarius. Denique, anno [[1968]], [[Britanniarum Regnum|Britanni]] a regione se recessere et ad fine adduxere [[Civitates Ignistitiales]] ([[Anglice]] ''Trucial States'' ; [[Arabice]] إمارات الساحل المتصالح), etiam A civitatibus [[Baharina]] et [[Quataria]] compositas. Novem civitates unionem formare conatae sunt, sed, nullum foedus attigentes, Baharina et Quataria suam [[libertas|libertatem]] proprie [[Augustus|Augusto]] et [[September|Septembre]] [[1971]] declaravere.
Linea 78:
Die [[2 Decembris]] [[1971]], sex e septem emiratibus ad [[libertas|libertatem]] accessere, statim formanda [[confoederatio]]ne quae nomen ''Emiratuum Coniunctorum Araborum'' cepit. Quibus se iunxit anno [[1972]] septimus emiratus [[Iulphar]] ([[Arabice]] رأس الخيمة). Civitas tunc praecipuam oeconomicae demographicaeque progressionis tempus cognovit.
 
=== Constructio civitatis ===
[[Fasciculus:Union House on 2 December 2007.jpg|thumb|Civitatis vexillum in "Domo Unionis" ([[Arabice]] بيت الإتحاد), ubi civitatis Emiratuum Coniunctorum Araborum conditio die [[2 Decembris]] [[1971]] declarata est.]]
Prosperitas et progressio hodie ab Emiratibus Coniunctis Arabis cognitae magna parte [[Zāyid ibn Sulṭān Āl Nahyān]], Emiratuensis primi [[praeses|praesidis]], conatuum fructus sunt. Nova civitas politicae instabilitatis tempus in [[regio]]ne nata est. Duo dies ante creatam novam civitatem, [[Irania]] denuo dominium insularum [[Tabiana Maior et Minor|Tabianae Maioris et Minoris]]<!--"The following text is what triggered our spam filter: cais-soas.com": <ref>[http://www.cais-soas.com/News/1999/02-05.htm Historicae Radices de Iranica Insularum Tabianarum Proprietate].</ref>--> ([[Persice]] تنب بزرگ و تنب کوچک ; [[Arabice]] طنب الكبرى و طنب الصغرى) cepit, quae emiratus [[Iulphar]]e ([[Arabice]] رأس الخيمة) partem formaverant. [[Irania|Iranicae]] copiae etiam in [[Bumose]]<ref>[http://www.swaen.com/antique-map-of.php?id=21805 Niebuhr Tabula Sinus Persici]</ref> ([[Persice]] ابوموسی ; [[Arabice]] أبو موسى), emiratus [[Sārĭqua (phylarchia)|Sārĭquae]] ([[Arabice]] الشارقةّ) territorio, expositae sunt.
Linea 90:
Anno [[2011]], natio [[Ver Arabicum|reclamationum et revolutionum in Mundo Arabico inter annos 2010 et 2011]] undā non attacta est, sed Gubernatio operarum seriem ut pax socialis obtineretur et repressivas operas dedit ut ea vitaretur.
 
== Geographia ==
[[Fasciculus:Satellite image of United Arab Emirates in October.jpg|thumb|Emiratorum Coniunctorum Araborum [[satelles artificialis|satellitale]] [[photographema]].]]
Emiratus Coniuncti Arabi [[Asia]]e Austroccidente siti sunt, [[Sinus Omanus|Sinu Omano]]<ref>[http://books.google.es/books?id=It67j8ZjoZwC&pg=PA775&lpg=PA775&dq=%22omanus+sinus%22&source=bl&ots=9Rvg6i4G0a&sig=uKToDvdz93B21H4VAFVbh688gdo&hl=la&sa=X&ei=lT17U4vnA6Kg0QXBqYGYDA&ved=0CDUQ6AEwAw#v=onepage&q=%22omanus&f=false Historia et Memoria Academiae]</ref> ([[Arabice]] خليج عُمان sive خليج مکران ; [[Persice]] دریای عمان) et [[Sinus Persicus|Sinu Persico]] abluti et [[Omania|Omaniā]] atque [[Arabia Saudiana|Arabia Saudianā]] circumdati, sunt praecipuus transitus locus [[petroleum|petroleosae]] vecturae.
Linea 105:
Emiratus Coniuncti Arabi circa 4&thinsp;230&thinsp;000 incolarum habent, quorum maior pars iuxta [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] litora incolunt, ubi inveniuntur praecipuae civitatis urbes et praecipuae oeconomicae agitationes. Emiratus [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] maximum [[numerus incolarum|numerum incolarum]] in Emiratibus Coniunctis Arabis habet, cum 38 centesimis omnium civitatum.
 
=== Flora et fauna ===
[[Fasciculus:1501200713074 Acacia tortilis.jpg|thumb|[[Acacia]]e in [[desertum|deserti]] suburbia prope [[Fudzaira]]m crescentes.]]
In [[oasis|oasibus]] [[Phoenix (planta)|phoenices]], [[acacia]]e, et [[eucalyptus|eucalypti]] abundant. In [[deserta|desertis]] [[flora (summatio)|flora]] parcissima est et solum [[herba|herbis]] et [[Rubus ulmifolius|rubi]] componitur. Autochthonica [[fauna]] in periculo exstinctionis propter intensivam venationem erat, quod ad conservandae faunae programma in insula familiae [[Bani Yas]] ([[Arabice]] بَنُو ياس), a rege [[Zāyid ibn Sulṭān Āl Nahyān]] anno [[1970]] inceptum et verbi gratiā [[Oryx|orycem]] ac [[Pardus|pardum]] redimens induxit. Praecipui litorales [[piscis|pisces]] ac [[mammalia]] [[scomber]], [[thunnus]], [[perca fluviatilis]], [[selachimorpha]], et [[balaena|balaenae]]e sunt.
 
=== Clima ===
[[Fasciculus:Dubai Skyline on 10 January 2008.jpg|thumb|[[Nubes]] super [[Dubai (urbs)|urbe Dubai]] [[hiems|hieme]].]]
Emiratuum Coniunctorum Araborum [[clima]] [[clima subtropicale|subtropicale]] [[clima aridum|aridum]] est, cum mitibus [[hiems|hiemibus]] et calidis [[aestas|aestatibus]]. Calidissimi anni [[mensis|menses]] [[Iulius]] et [[Augustus]] sunt, cum mediae [[temperatura]]e amplius 48º&nbsp;°C maximas apud litoralem plantiem attingunt. In [[Montes Haiarenses|Montibus Haiarensibus]] ([[Arabice]] جبال الحجر), temperaturae magnopere inferiores sunt, propter maiorem altitudinem. Mediae temperaturae [[Ianuarius|Ianuarii]] et [[Februarius|Februarii]] inter 10 et 14º&nbsp;°C minimas attingunt. Per exeuntis aestatis menses, apud litoralem regionem afflat Austrorientalis umidus [[ventus]] [[sarquius]] ([[Arabice]] شرقي) nuncupatus. Annua [[praecipitatio]]nis media apud litoralem zonam minor quam 120 [[Millimetrum|mm]] est, quamquam praecipitationes torrentes sunt, sed in aliquibus [[mons|montuosis]] zonis annuae praecipitationes crebro 350 [[Millimetrum|mm]] attingunt. Litoralis regio raris sed violentis tempestatibus harenosis subiecta est, quae magnopere visibilitatem reducere possunt.
 
== Civilitas et gubernatio ==
[[Fasciculus:Khalifa Bin Zayed Al Nahyan-CROPPED.jpg|thumb||Praesens Emiratuum Coniunctorum Araborum praeses, [[Ḫalīfa ibn Zāyid Āl Nahyān]].]]
Quoque quinquennio [[emirus|emirorum]] consilium convenit ut eligantur inter eos [[praeses]] et [[praeses vicarius]]. [[Zāyid ibn Sulṭān Āl Nahyān]], [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] [[emirus]] e [[1966]] et [[civilitas|politicus]] nationis dux ex [[libertas]], anno [[1971]], plures denuo ab emiris electus est usque ad suam mortem, die [[2 Novembris]] [[2004]]. Cuius velut successor, eius filius [[Ḫalīfa ibn Zāyid Āl Nahyān]] munus suscepit et adhuc unanime rursus electus est die [[3 Novembris]] [[2005]] ut confoederationi praesit secundum electionem inter emiros factam. Praeses vicarius nationis [[Mahometus bin Rashid al-Maktum]], [[Dubai|Dubaiensis]]ensis emirus, est, qui suum mandatum denuo confirmatum die [[3 Novembris]] [[2005]] unanimi electione inter eosdem emiros habuit.
 
[[Vexillum|Vexillum civitatis]] [[panarabismus|panarabicos]] [[color]]es [[ruber|rubrum]], [[viridis|viridem]], [[albus|album]] et [[niger (color)|nigrum]], [[Arabes|Arabicam]] unitatem symbolizantes, continet. Praeterea, individualibus coloribus sunt haec significata: [[viridis]] [[fertilitas|fertilitatem]], [[albus]] [[neutralitas|neutralitatem]], [[niger (color)|niger]] [[petroleum|petrolei]] opulentiam intra nationales limites significat. [[Insigne]] ex aureo [[falco]]ne cum interno disco qui vexillum nationale stellis septem septem Confoederationis emiratús repraensentantibus circumdatum ostendit consistit. [[‘īšiy bilādī]], scilicet "mea natio ad posteritatem vivat", Emiratuum Coniunctorum Araborum [[hymnus nationalis]] est, a [[Mahometus Abdel Wahab|Mahometo Abdel Wahab]] et [[Arifus Al Sheikh Abdullah Al Hassan|Arifo Al Sheikh Abdullah Al Hassan]] compositus et [[Arabice]] cantus.
 
=== Quaestiones sociopoliticae ===
[[Iura humana]] legitime Emiratuum Coniunctorum Araborum [[Constitutio]]ne proteguntur, quae [[Aequalitas ante legem|aequalitatem]], [[libertas|libertatem]], [[Civitas in legibus posita|civitatem in legibus positam]], [[praesumptio innocentiae|praesumptionem innocentiae]] in legitimis actionibus, particularium proprietatum inviolabilitatem, [[libertas motus|motus]], [[libertas imprimendi|imprimendi]], [[libertas loquendi|loquendi]], commucationis, [[libertas religionis|religionis]], associationis ac professionis libertatem et ius ut quivis muneri intra legis limites eligatur confert. Emiratus Coniuncti Arabi una inter liberallimas nationes in [[Oriens Medius|Oriente Medio]] putantur, praesertim collati cum vicina [[Arabia Saudiana]]. Emiratibus Coniunctis Arabis unus inter gradus est inter firmissimos iurum humanorum gradus in regione, quod agnitum est [[November|Novembre]] [[2012]], ubi natio electa est [[Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilium|Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilio]] mandato triennii.
[[Fasciculus:Burj Dubai Construction Workers on 4 June 2007.jpg|thumb|[[Asia]]nae originis operarii per [[Turris Khalifa]] aedificationem.]]
 
Nihilominus, adhuc necesse est facere multo plus ut feratur res usque ad internationals gradus. Multi peregrini operarii, praecipui [[Asia]]ni, [[servitudo|servi]] per [[debitum|debita]] fiunt postquam in confoederationem adveniunt. [[Syngraphus|Syngraphorum]] retentio, quamquam contra leges est, longe lateque evenit, praecipue cum aptis aut semiaptis operariis. Operarii pluries sub intenso [[calor]]e, [[temperatura|temperaturis]] inter 40 et 50 º&nbsp;°C urbibus [[Augustus|Augusto]] attingentibus laborant. Officiales [[temperatura]]e [[aestas|aestivos]] per menses ad [[censura]]m referuntur, quod est communis praxis in omnibus [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] civitatibus. Quamquam conatus fiunt ex [[2009]] ut conficeretur laboris intervalli regula [[meridies|meridie]], haec crebro ab auctoritatibus non respiciuntur. Operarii qui meridiei pausam accipiunt pluries quieti adaequato loco carent et [[laophorium|laophoriis]], [[taxiraeda|taxiraedis]], atque [[hortus|hortis]] levamentum quaerere solent.
[[Fasciculus:Dubai workers angsana burj.jpg|thumb|Aedificationis operarii ex [[Asia]] in summo tabulato [[Deversorium et Adiacentia Angsana|Turris Angsanae]].]]
 
Linea 130:
Gubernatio [[Libertas loquendi|libertatem loquendi]] et [[libertas imprimendi|imprimendi]] restringit, dum loci [[Media communicationis socialis|media]] se ad censuram referuntur, vitatā directā gubernationis criticā. Libertas associationis et [[Libertas religionis|religionis]] etiam circumscribuntur. Quamquam [[Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilium|Consociationis Nationum Iurum Humanorum Consilio]] electi sunt, Emiratus Coniuncti Arabi internationalis [[iura humana|iurum humanorum]] et iura laboris foedera non obsignaverunt, velut [[Pactio Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis|Pactionem Internationalem de Iuribus Civilibus et Politicis]], [[Pactio internationalis de iuribus oeconomicis, socialibus et culturalibus|Pactionem internationalem de iuribus oeconomicis, socialibus et culturalibus]], [[Pactio internationalis de omnium peregrinorum operariorum eorumque familiarium iuribus protegendis|Pactionem internationalem de omnium peregrinorum operariorum eorumque familiarium iuribus protegendis]], et [[Conventio contra Torturam, alteram Atrocem, Inhumanam seu Humiliantem Tractationem seu Poenam|Conventionem contra Torturam]]. Peregrini [[diurnarius|diurnarii]] etiam [[iura humana|iurum humanorum]] violationes intra civitatem accidentes referunt.
 
=== Rationes externae ===
Die [[26 Maii]] [[2009]], [[Francia]] in [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] [[propugnaculum]] [[Castra Pacis]] ([[Francice]] ''Camp de la Paix'') aperuit, suum primum propugnaculum in [[Sinus Persicus|Sinu Persico]]. Circa usque ad 500 [[Francia|Francicos]] [[miles|milites]] protegit et propugnaculum navale, [[statio navalis|stationem navalem]], [[statio aëria|stationem aëriam]] ac campum exercitationis comprehendit.
 
Velut aliae [[Sinus Persicus|Sinus]] civitates, Emiratus Coniuncti Arabi rationes cum [[Israel (civitas)|Israële]] non habet. Attamen [[October|Octobre]] [[2009]] [[Israel (civitas)|Israëlitae]] delegati Consilio Administrationis Internationali Agenturae pro [[Energia renovabilis|Energia Renovabili]] urbe [[Abu Dhabi]] interfuerunt, ubi [[Israel (civitas)|Israëliticum]] [[vexillum]] in mensa et in insignibus stabat, quod fecit Emiratus Coniunctos Arabos primam [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] civitatem ubi accidit hoc.
 
=== Vires armatae ===
[[Fasciculus:F-16e block60.jpg|thumb|Virum Armatarum Emiratuum Coniunctorum Araborum [[Aeroplanum insectatorium|insectatorium]].]]
Emiratuum Coniunctorum Araborum [[vires armatae]] omnium septem emiratuum defensioni obnoxiae sunt, ex [[exercitus|exercitu]], [[Classis (nautica)|classi nautica]], et [[Classis aeria|classi aëria]]. Dux exercituum est [[Ḫalīfa ibn Zāyid Āl Nahyān]].
 
Militaris minatio ab [[Irania]] repraesentata Emiratus Coniunctos Arabos sollicitos habuit, quia [[Irania]] unilateraliter{{dubsig}} insulas in controversiam vocatas in [[Basora Fretum|Basora Freto]]<ref>[[commons:File:The_Coast_of_Arabia_the_Red_Sea,_and_Persian_Sea_of_Bassora_Past_the_Straits_of_Hormuz_to_India,_Gujarat_and_Cape_Comorin_WDL2914.png|Tabula Arabiae a Petro van der Aa]].</ref> ([[Arabice]] مَضيق هُرمُز‎ ; [[Persice]] تَنگِه هُرمُز‎) ceperat, quia Irania [[missile|missilia]] ballistica medii ambitus habet et propter suspicionem ut Irania nuclearem capacitatem evolverit. [[Alcaeda|AlcāëdaAlcāëdae]]e et aliorum Islamicorum militantium minationes Emiratus Coniunctos Arabos non sollicitant velut [[Arabia Saudiana|Arabiam Saudianam]], quia hi globi sedem belli aut adiumenti non habent. Attamen sunt securitatis curae, propter generalem [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] regionis volatilitatem, propter constantes [[Tromocratia|tromocraticos]] impetus, propter [[exsul]]ium, praesertim [[Musulmanus|Musulmanorum]], populositatis magnitudinem et mobilitatem et propter liberalem negotiorum ambitum in civitate pro [[Humanus Cultus Occidentalis|Occidente]].
 
== Divisio administrativa ==
Emiratus Coniuncti Arabi divisi sunt in [[emiratus]] ([[Arabice]]; إمارة) septem. Emiratus [[Dubai]]<ref>[http://www.radiobremen.de/nachrichten/latein/latein/nuntiilatinijauarii100.html Radio Bremen]</ref> ([[Arabice]] دبي) maximum [[numerus incolarum|numerum incolarum]] habet, hic est 35,6% numeri incolarum emiratuum coniunctorum. Emiratus [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]]<ref>[http://www.alcuinus.net/ephemeris/poesis.php?id=915 Ephemeris]</ref> amplius 31,2% incolarum habet, quod circa duas tertias partes Emiratuensium aut in Abu Dhabi aut in Dubai vivere significat.
[[Fasciculus:Emiratus 761.PNG|thumb|300px|Minores emiratus Boreoriente [[Abu Dhabi (phylarchia)|phylarchiae Abu Dhabi]].]]
Emiratus Abu Dhabi [[superficies|superficiem]] 67 340 [[chiliometrum quadratum|km<sup>2</sup>]] sive 26 000 [[Mille passus quadratum|mi<sup>2</sup>]] habet, quae est 86,7% totius nationis superficiei, insulis exclusis. Litoralem lineam amplius 400 [[chiliometrum|km]] sive 249 [[Mille passus|mi]] extensam habet et divisa est administrativis propositis in praecipuas regiones tres. [[Dubai|Phylarchia Dubai]] iuxta Emiratuense [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] litus propemodum 72 [[chiliometrum|km]] sive 45 [[Mille passus|mi]] patet. [[Dubai|Phylarchia Dubai]] superficiem 3885 [[chiliometrum quadratum|km<sup>2</sup>]] sive 1500 [[Mille passus quadratum|mi<sup>2</sup>]] habet, quae ad 5% totius nationis superficiei aequivalet, exclusis insulis. [[Sārĭqua (phylarchia)|Phylarchia Sārĭqua]] ([[Arabice]] لشارقةّ) propemodum iuxta 16 [[chiliometrum|km]] seu 10 [[Mille passus|mi]] Emiratuensis litoralis lineae apud [[Sinus Persicus|Sinum Persicum]] et amplius 80 [[chiliometrum|km]] seu 50 [[Mille passus|mi]] intro patet. Septemtrionales [[phylarchia]]e, [[Fudzaira]] ([[Arabice]]; الفجيرة), [[Persae (phylarchia)|Persae]]<ref>[http://en.wikipedia.org/wiki/Ajman_tribe Vicipedia Anglica]</ref> ([[Arabice]] العجمان), [[Iulphar]]e<ref>[http://www.persiangulfstudies.com/userfiles/images/Sinus-Persicus.jpg Sinus Persici tabula]</ref> ([[Arabice]] رأس الخيمة) et [[Portus Omanae]]<ref>[http://fr.wikipedia.org/wiki/%C3%89mirats_arabes_unis#Conqu.C3.AAte_islamique Vicipedia Francica]</ref><ref>[http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/6*.html Liber VI Historiae Naturalis Plinii Maioris]</ref> ([[Arabice]] أمّ القيوين), omnes totam superficiem 3 881 [[chiliometrum quadratum|km<sup>2</sup>]] habent. Sunt duae areae penes coniunctum dominium. Alia coniunctim penes [[Omania]]m et [[Persae (phylarchia)|Persas]], alia penes [[Fudzaira]]m et [[Sārĭqua (phylarchia)|SārĭquaSārĭquam]]m.
 
Est [[Omania|Omaniensis]] [[exclavatura]] Emiratuensi territorio circumdata, [[Vallis Madha]] ([[Arabice]] ولاية مدحاء) nuncupata. In media via inter [[Macĕta (muhafaza)|Paeninsulam Macĕtam]]<ref>[http://referenceworks.brillonline.com/search?s.q=maketa&s.f.s2_parent=s.f.book.brill-s-new-pauly&s.rows=20&search-go=Search Opera Referentiae BrillOnline].</ref> ([[Arabice]] مسندم) et reliquam [[Omania]]m in [[Sārĭqua (phylarchia)|Phylarchia Sārĭqua]] ([[Arabice]] لشارقةّ). Quae propemodum 75 [[chiliometrum quadratum|km<sup>2</sup>]] sive 29 [[Mille passus quadratum|mi<sup>2</sup>]] tegit et cuius limes anno [[1589]] statutus est. Boreorientalis angulus Vallis Madhae valde prope viam inter [[Corfacan]]<ref>[http://books.google.es/books?id=cP9XqVUFKI8C&pg=PA224&lpg=PA224&dq=corfacan+itinerarium&source=bl&ots=TngBSshPSq&sig=BQ0RyreHjaJLQc_6ZxPadnrun1I&hl=la&sa=X&ei=LkWQU_efA-PJ0QW6hoDYAQ&ved=0CCAQ6AEwAA#v=onepage&q=corfacan%20itinerarium&f=false Itinerarium orientale R. P. F. Philippi a SSma Trinitate]</ref> ([[Arabice]] خورفكان) et [[Fudzaira]]m est, vix 10 metra seu 33 pedes distans. Intra [[Omania|Omaniensem]] [[exclavatura]]m [[Vallis Madha|Vallem Madham]] est Emiratuensis exclavatura [[Nahva]] ([[Arabice]] اﻟﻨﺤﻮة) nuncupata, etiam ad [[Sārĭqua (phylarchia)|Phylarchiam Sariquam]] pertinens. Quae circiter 8 chiliometra seu 5 milia passuum per sordidam semitam Occidente ab urbe [[Nova Madha]] distat et circiter e quadraginta domis cum earum [[clinicum|clinico]] et [[mutabulum telephonicum|mutabulo telephonico]] consistit.
Linea 193:
|}
 
== Demographia ==
[[Fasciculus:Pyramis incolarum Emiratuensis.PNG|thumb|300px|Pyramis incolarum Emiratuum Coniunctorum Araborum anno [[2005]].]]
Emiratuensis [[demographia]] valde variata est. Anno [[2010]], Phylarchianus [[numerus incolarum]] 8 264 070 aestimabatur, e quibus solum 13% Emiratuenses nationales erant, dum plerique incolae [[exsul]]es erant. Nationis [[index migrationis totus]] 21.71 est, maximus in toto orbe terrarum. Secundum Articulum 8 Legis Foederalis Emiratuensis nº 17, exsul [[ius civitatis]] Phylarchianum petere potest post residendum in natio per 20 annos, dummodo hic homo nunquam criminis damnatus sit et [[Arabice]] fluenter loqui possit.
Linea 201:
Cum [[ratio sexualis|ratione sexuali]] inter [[vir]]os et [[femina]]s 2,2 omnibus incolis et 2,75 circulo aetatis inter 15 et 65, Emiratuensis inaequalitas [[Genus (societas)|generis]] secunda maxima in toto orbe terrarum post [[Quataria]]m est.
 
Anno [[2009]], Emiratuenses cives 16.5 centesimae omnium incolarum erant; [[Asia Australis|Austrasiani]] ([[India|Indi]], [[Taprobane|Ceilaniani]], [[Pakistania|Pakistaniani]]ni, [[Bangladesha|Bengalienses]]) maximum circulum cum 58.4 centesimis omnium constituunt; alii [[Asia]]ni 16.7 centesimas constituunt dum [[Humanus Cultus Occidentalis|Occidentales]] exsules 8,4% omnium incolarum erant.
 
Est crescens [[Europa]]eorum praesentia, praesertim in multiculturalibus urbibus velut [[Dubai]]. [[Humanus Cultus Occidentalis|Occidentales]] exsules ex [[Europa]], [[Australia]], [[America Septemtrionalis|America Septemtrionali]] et [[America Latina]] 500&thinsp;000 Emiratuensium incolarum constituunt. Emiratus Coniuncti Arabi etiam parvum [[exsul]]um numerum in [[Europa]], [[America Septemtrionalis|America Septemtrionali]], [[Asia]] et [[Oceania]] attraxit. Amplius 100 000 [[Britanniarum Regnum|Britannorum]] nationalium nationem incolunt. Reliqui incolae ex aliis [[Orbis Arabicus|Arabicis civitatibus]] erant.
Linea 209:
Circiter 88% incolarum in Emiratibus Coniunctis Arabis urbani sunt.
 
=== Religio ===
[[Fasciculus:Religiones in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.PNG|thumb|400px|[[Graphicus]] [[Religio Islamica|Religionis Islamicae]], [[Christianismus|Christianismi]] et aliarum [[religio]]num distributionem of Islam in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.]]
[[Religio Islamica]] maxima et officialis [[religio civitatis]] in Emiratibus Coniunctis Arabis est. Gubernatio programma [[tolerantia]]e ad alias [[religio]]nes sequitur et rare in haud Musulmanorum activitates interponit. Vicissim, haud Musulmani in Islamicas religiosas res aut in Islamicam [[Musulmanus|Musulmanorum]] educationem interponere evitare exspectantur.
Linea 219:
Secundum aliquos fontes, inter 5 et 8% incolarum [[atheismus|athei]] sunt. Omnium fiderum et nullius fidei homines aequam protectionem sub nationis [[constitutio]]ne et [[lex|legibus]] accipiunt.
 
=== Linguae ===
[[Fasciculus:UAE signboard.jpg|thumb|Trilingue ([[Arabice]], [[Anglice]], [[lingua Urdu|Urduvice]]) signum in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.]]
[[Lingua Arabica]] nationalis lingua in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est. [[Dialectos Arabica Sinualis]] ([[Arabice]] اللهجة الخليجية) est in usu Emiratuensium autochthonum. Cum a [[Britanniarum Regnum|Britannis]] usque ad annum [[1971]] recti sunt et commercio centrum esset, [[lingua Anglica]] praecipua [[lingua franca]] est, quamobrem, eius cognitio postulatio est ad petendos plerosque labores in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione. Aliae [[lingua]]e cum extenso usu sunt [[lingua Persica]], qua utitur [[Irania]]na diaspora, simul et [[lingua Hindustanica]], [[lingua Afganica]] et [[lingua Philippinica]], quibus utuntur magnae [[Asia austro-orientalis|Notioanatolasianica]], [[Pastuni]]ca et [[Philippinae|Philippinica]] diasporae, respective. [[Lingua Malabarica]], [[lingua officialis]] [[Malabaria]]e in [[India]], est in usu communitatis Malabaricae quae ingentem [[India|Indicae]] diasporae maioritatem in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione constituit. Etiam sunt alii [[Asia]]ni circuli, praesertim, [[Indonesia|Indonesii]], [[Res publica popularis Sinarum|Seres continentales]] et [[Iaponia|Iaponienses]].
 
=== Urbes cum maximo numero incolarum ===
{| class="infobox" style="text-align:center; width:100%; margin-left:0px; font-size:85%"
|-
Linea 257:
</center>
 
== Oeconomia ==
[[Fasciculus:Skyline-Dubai-2010.jpg|thumb|200px|[[Dubai (urbs)|Dubaiensis]] [[linea caelestis]] et altissimum aedificium in toto orbe terrarum, [[Turris Khalifa]].]]
Emiratuum Coniunctorum Araborum opulentia magnopere in exercendo [[petroleum|petroleo]] et [[gasium naturale|gasio naturali]] fundatur, quae circiter 20 centesimas [[PDG]] repraesentant. [[Arabes|Arabica]] natio tertia maxima productoria in [[Sinus Persicus|Sinu Persico]] post [[Arabia Saudiana|Arabiam Saudianam]] et [[Irania]]m est (quia [[Iraquia]]e productio valde propter bellum deminuit). E [[1973]], Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio profundam transformationem passa est, transiens e paupere parvarum [[phylarchia]]rum regione in modernam [[civitas|civitatem]] cum magnis qualitatibus victus. Nationalis [[PDG]] per capita haud multo a praecipuarum [[Europa Occidentalis|Europae Occidentalis]] civitatum eis distat. Eius magnaminimitas collocandae pecuniae e petroleosis reditibus et eius temperata [[civilitas]] externa eam praecipuo munere in regionis rebus fungi permisere.
Linea 264:
Recentibus annis, gubernatio suos redituum fontes diversificare quaesivit ad deminuenda limitatorum [[petroleum|petroleosorum]] suppletoriorum dependentia. Horum conatuum resultatio [[progressus sustinendus]] [[periegesis|periegeseōs]] fuit, fundatus in [[litus|litoralibus]], [[desertum|deserticis]] et [[disportus|disportivis]] [[Deversorium|xenodochicis]] infrastructuris. Harum societatum prosperitas, praeter elementa velut relative parvum [[materia rudis|materiarum rudium]] pretium, calidum [[clima]] per fere totum annum vulgatum, [[architectura]]e miracula velut [[Turris Araborum|Turrim Araborum]] ([[Arabice]] برج العرب) et [[Insulae Palmae|Insulas Palmas]] ([[Arabice]] جزر النخيل), et amicabilem affectum [[Humanus Cultus Occidentalis|Occidenti]] multos ut Emiratus Coniuncti Arabi [[Oriens Medius|Orientis Medii]] [[Singapura]] aut [[Hongcongum]] appellentur adduxit.
 
== Infrastuctura ==
=== Media communicationis ===
[[Media communicationis socialis|Media communicationis]] una inter praecipuas [[Dubai|Phylarchiae Dubaiensis]] industrias sunt, quae microurbium seriem evolvere conata est. [[Urbs Mediorum Dubaiensis]] ([[Anglice]]; ''Dubai Media City'') media communicationis in [[Dubai (urbs)|Dubai]] et in media regione per [[televisio]]nem et nova media communicationis, [[publicitas|publicitatem]] et [[piscatio]]nis [[ratio mercatoria|rationem mercatoriam]] contribuit.
 
Multae internationales nuntiorum [[organizatio]]nes velut [[Reuters]], [[Associated Press]], [[Agence France-Presse]], [[Bloomberg News]], [[Dow Jones Newswires]], [[CNN]] et [[BBC]], [[Urbs Mediorum Dubaiensis|Urbe Mediorum Dubaiensi]] adsunt et plena libertate informandi de localibus et regionalibus fruuntur.
Linea 272:
Praecipua [[diarium|diaria]] [[Anglice]], cum grapheis in Emiratibus Coniunctis Arabis, sunt haec:
 
* [http://www.gulfnews.com/ Gulf News, cum maximo numero exemplarium]
* [http://www.7days.ae/ 7DAYS]
* [http://www.khaleejtimes.com/ Khaleej Times, secundum diarium secundum numerum exemplariorum]
* [http://www.business24-7.ae/ Emirates Business 24|7, primum et unicum negotium preli in Emiratibus Coniunctis Arabis]
* [http://www.xpress4me.com/ Xpress, tabloide a diurnariis diarii 7DAYS publicatum]
 
Ex exeunte anno [[2007]], internationales editiones diarii [[The Times]] [[Londinium|Londiniensis]] et eius fratris [[The Sunday Times]] in [[Dubai]] locali dsitributioni imprimuntur.
Linea 284:
Pretia diaconiarum [[fascia lata|fasciae latae]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione, collata cum [[Europa]]eis, multo magna sunt, verbi gratia, conexioni duorum [[bitus|megabitorum]] pro [[secundum|secundo]] est sumptus 349 [[Drachma Emiratuum Araborum Coniunctorum|drachmmarum Emiratuensium]] seu 95 [[dollarium (CFA)|dollariorum Statunitensium]] pro [[mensis|mensi]] per utramvis societatem telecommunicationum, [[Etisalat]] aut [[Du (societas telecommunicationum)|Du]], collatum cum propemodum 70 [[Drachma Emiratuum Araborum Coniunctorum|drachmmarum Emiratuensium]] seu 19 [[dollarium (CFA)|dollariorum Statunitensium]] pro mensi in [[Europa]] octo megabitorum conexioni.
 
=== Vectura ===
Privata [[vehiculum|vehicula]] communiter in usu sunt. [[Diploma gubernationis]] eis saltem deodeviginti annos natis promptum est. [[Femina]]s gubernare licet. Extensum et modernum [[via]]rum rete praecipuas litorales urbes conectit; [[desertum]] minus evolutum est.
 
Prima [[Laophorium|laophorica]] diaconia anno [[1969]] urbe [[Abu Dhabi|Abu Dhabi]] coepit et hodie laophoricorum cursuum duodecades, et intra urbes et inter urbes, sunt.
 
Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio bene evolutam aëriae navigationis infrastructuram habet. [[Auctoritas Publica Classis Aëriae Civilis]] ([[Arabice]]; لهيئة العامة للطيران المدني) evolutum programma anno [[2010]] applicare coepit quod aëronavium in peregrinis nationibus immatriculatarum aestimationem permittit ad roborandam earum securitatem et navigabilitatem. Anno [[2011]] omnes aëronaves in nationibus velut [[Res publica democratica Congensis|Republica Democratica Congensi]], [[Swazia]], [[Guinea Aequinoctialis|Guinea Aequinoctiali]], [[Mons Leoninus|Monte Leonino]] et [[Insulae Sancti Thomae et Principis|Sancto Thoma et Principe]] immatriculatas volare propter earum humiles securitatis normas vetavit.
Linea 293:
Maximi [[aëroportus]] in natione urbibus [[Dubai (urbs)|Dubai]] et [[Abu Dhabi]] sunt. Multi e [[petroleum|petrolei]] reditibus e praeteritis decenniis ad construenda et renovanda postea eorum [[terminale|terminalia]] destinati sunt.
[[Fasciculus:13-08-06-abu-dhabi-airport-01.jpg|thumb|Terminale 1 [[Aëroportus Internationalis Abu Dhabi]] ([[Arabice]]; مطار أبو ظبي الدولي).]]
Erant 42 aëroportus per totam Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem anno [[2012]] sparsi, e quibus 25 cum bituminatis aërodromis, e quibus vicissim duodecim amplius 3 047 [[metrum|m]], tres inter 2 438 et 3 047 m, quattuor inter 1 524 et 2 437 m, quattuor inter 914 et 1 523 et duo minus 914 m longi erant. Inter 17 aëroportibus sine bituminatis aërodromis unus amplius 3 047 [[metrum|m]], unus inter 2 438 et 3 047 m, quattuor inter 1 524 et 2 437 m, sex inter 914 et 1 523 et quinque minus 914 m longi erant. Eodem anno, quinque [[heliportus]] erant.
 
Societas aëronautica [[Emirates]] maxima inter nationales societates aëronauticas in Emiratibus Coniunctis Arabis est, cuius proprietarius [[Dubai (urbs)|Dubai]] est. Aliae societates aëronauticae [[flyDubai]], [[Air Arabia]] et [[Royal Jet]] sunt.
Linea 301:
Sunt 830 [[chiliometrum|km]] seu 516 [[mille passus|mi]] ductuum [[petroleum|petroleo rudi]] et 870 [[chiliometrum|km]] seu 541 [[mille passus|mi]] [[gasium naturale|gasio naturali]], incluso gasio naturali liquido.
 
Praecipuos inter [[portus]] sunt Portus [[Persae (urbs)|Persarum]], Portus [[Fudzaira (urbs)|Fudzairae]], [[Insula Das]] ([[Arabice]]; جزيرة داس), [[Portus Caliphae]] ([[Arabice]]; ميناء خليفة), [[Portus Zaidi]] ([[Arabice]]; ميناء زايد) ac [[Portus Montis Dhannae]] urbe [[Abu Dhabi]], Portus [[Corfacan]]is, Portus Hembreiae ac Portus Chalidi [[Sārĭqua (urbs)|Sārĭquae]], [[Mons Alii|Portus Montis Alii]], [[Portus Rasidi]] ([[Arabice]];ميناء راشد) urbe [[Dubai (urbs)|Dubai]], [[Portus Falconis]] ([[Arabice]]; الصقر ميناء) urbe [[Iulphar (urbs)|IulpharIulphare]]e et Portus urbis [[Portus Omanae]].
 
Emmiratibus Coniunctis Arabis 68 naves mercatoriae 1 000 aut magis [[coros|corōn]] sunt, 1 107 442 [[coros|corōn]]/1 795 235 [[tonna]]rum [[amphoratum ponderis mortui|ponderis mortui]] totalizantes. Secundum genus, inter has naves onerarias sunt unum [[chymatoploion]], 18 [[navis oneraria|naves onerariae]], 3 [[chemicoploion|chemicoploia]], 8 [[navis exceptaculifera|exceptaculiferae]], unum [[hygraerioploion]], una [[navis pecuaria]], una [[navis epibatica]], 27 [[navis petrolearia|naves petroleariae]], 7 [[autocinetoploion|autocinetoploia]] et una [[navis cisternata]] specialis, secundum aestimationem anni [[1999]].
Linea 307:
Inter incidentias excellit haec, ut sex homines mortui, saltem quadraginta vulnerati sint et vehiculorum duodecades arserint die [[11 Martii]] anni [[2008]], cum hecatontades autocinetorum in [[autovia|autoviā]] inter urbes [[Abu Dhabi]] et [[Dubai (urbs)|Dubai]] [[Nebula (meteorologia)|nebulā]] tectā collisissent.
 
=== Educatio ===
[[Fasciculus:American_University_of_Sharjah_(AUS)_4.jpg|thumb|Studentium centrum [[Universitas Americana Sariquae|Universitatis Americanae Sariquae]] ([[Arabice]] الجامعة الأمريكية في الشارقة).]]
[[Educatio|Educativum systema]] per secundarium planum a Ministerio Educationis omnibus in [[phylarchia|phylarchiis]] inspicitur, apsque [[Abu Dhabi (phylarchia)|Phylarchia Abu Dhabi]], ubi est penes [[Consilium Educationis Abu Dhabi]] ([[Arabice]]; مجلس أبو ظبي التعليم). In [[Ludus litterarius|ludis litterariis]], [[schola media|scholis mediis]] et [[gymnasium|gymnasiis]] consistit. Publicae [[schola]]e a Gubernatione solvuntur et curriculum creatur ad attingenda Emiratuensis progressionis proposita et valores. Instructionis instrumentum publicis in scholis [[lingua Arabica]] est cum emphasi in [[lingua Anglica|linguā Anglicā]] velut secundā linguā. Sunt quoque multae [[schola privata|scholae privatae]] quae internationaliter fide dignae sunt. [[Schola publica|Scholae publicae]] Phylarchianis civibus gratuitae sunt, dum scholarum privatarum taxae variant.
Linea 315:
[[Alphabetismus|Index alphabetismi]] anno [[2007]] 91 centesimae erat. In praesenti autochthonum [[chilias|chiliades]] sunt qui formalem disciplinam in 86 [[Educatio adultorum|educativis adultorum centris]] totam per nationem sparsis sequuntur.
 
Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio ostendit desiderium meliorandae [[educatio]]nis et [[investigatio]]nis. Inter societates mercatorias excellit conditus Centrorum Investigationis [[CERT Group of Companies|CERT]] et [[Institutum Masdar Scientiae et Technologiae|Instituti Masdaris Scientiae et Technologiae]] ([[Arabice]] معهد مصدر للعلوم والتكنولوجيا) et [[Institutum Progressionis Negotialis|Instituti Progressionis Negotialis]].
 
Secundum [[Classificatio mundana universitatum QS|classificationem QS]], in summo classificationis loco nationales [[universitas|universitates]] [[Universitas Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis]] ([[Arabice]]; جامعة الإمارات العربية المتحدة), inter 421 et 430 loca mundana; [[Universitas Americana Sariquae]] ([[Arabice]] الجامعة الأمريكية في الشارقة); inter 431 et 440 loca mundana; et [[Universitas Sariquae]] ([[Arabice]] جامعة الشارقة), loco mundano 3046, sunt.
 
=== Salus et opulatio socialis ===
[[Fasciculus:Dubai Healthcare City from Dubai Creek on 31 May 2007.jpg|thumb|[[Urbs Valetudinaria Dubaiensis]], specialiter designata clinicis et valetudinariis diaconiis.]]
Emiratuum Coniunctorum Araborum [[exspectatio vitae]] ortu 78.5 annorum est. [[Morbus cardiovascularis]] praecipua [[mors|mortis]] causa in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est, 28 centesimas omnium mortium constituens; aliae ponderis causae [[accidens|accidentia]] ac [[laesio]]nes, [[Cancer (morbus)|cancri]] et [[morbus congenitus|anomaliae congenitae]] sunt.
Linea 327:
Obligatoriae [[Assecuratio valetudinaria|assecurationis valetudinariae]] introductio in [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] [[exsul]]ibus et eorum dependentibus praecipuum motivum in sanitarii programmatis reformatione fuit. [[Abu Dhabi (phylarchia)|Pbylarchiae Abu Dhabi]] autochthones sub schema e [[1 Iunii|Kalendis Iuniis]] [[2008]] adducti sunt et Phylarchia [[Dubai]] id suis gubernationis [[functionarius|functionariis]] secuta est. Denique, sub foederali lege, omnes Emiratuenses et exsules in natione obligatoria assecuratione valetudinaria sub unificato obligatorio schemate protegi debent. Nuper natio comodum traxit e medicis periegetis ex omnibus [[Consilium Cooperationis Civitatum Arabicarum Sinus|CCCAS]] civitatibus. Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio in praesenti periegetas medicos [[chirurgia anaplastica|chirurgiam anaplasticam]], progressivas operationes, cardiacam ac spinalem chirurgiam et dentalem tractationem quaerentes attrahit, quia sanitariae diaconiae meliora exemplaria habent quam in aliis [[Arabes|Arabicis]] [[Sinus Persicus|Sinus Persici]] nationibus.
 
== Cultura ==
[[Fasciculus:Deira Souk on 9 May 2007 Pict 2.jpg|thumb|[[Traditio]]nale [[sūquum]] ([[Arabice]]; سوق) [[Deira (Dubai)|Deira]] ([[Arabice]] ديرة), in [[Dubai|Phylarchia Dubai]].]]
Emiratuenses seu Phylarchiani homines [[phyle]]tice variati sunt, cum proavis ex [[Arabia|Paeninsula Arabica]], [[Irania]], [[Gedrosia]] et [[Africa Orientalis|Africa Orientali]]. [[Arabes]] descendentes familiarum [[Bani Yas]] ([[Arabice]]; بَنُو ياس), [[Āl Nahyān]] ([[Arabice]] آل نهيان) et [[Āl Māktoûm]] ([[Arabice]] آل مكتوم) in [[Abu Dhabi (phylarchia)|Abu Dhabi]] et [[Dubai]] Emiratuensem principatum repraesentant. Fammilia [[Al-Qāsimī]] ([[Arabice]] القواسم) etiam praecipuo munere in Emiratuum Coniunctorum Araborum [[historia]] functa est. Plerique Emiratuenses in Phylarchia [[Dubai]] e [[Persae|Persica]] origine sunt.
Linea 345:
[[Media communicationis socialis|Media communicationis]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione praecipuo munere in regione funguntur. [[Urbs Mediorum Dubaiensis]] ([[Anglice]] ''Dubai Media City'') et [[twofour54]], [[Abu Dhabi|Abudhabiensis]] mediorum zona, conditae sunt ad attrahendas praecipuas internationales societates mercatorias. Emiratus Coniuncti Arabi praecipuarum [[Orbis Arabicus|Panarabicarum]] societatum telecommunicatoriarum sedes sunt, inclusis societatibus [[Middle East Broadcasting Center]] et [[OSN]]. Die [[25 Septembris]] [[2007]] [[seichus]] [[Mahometus bin Rashid al-Maktum]] ut diurnarii noniam iudicari aut incarcerari propter causas ad sua opera habentes possint decrevit. Simul, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio in [[Interrete|Interreti]] res quae "disciplinam publicam" minari possint disseminare illegalizavit. Familiae Regiae aut Gubernativorum programmatum reprobatio non sinitur. [[Carcer]]is poenae dantur eis qui civitatis famam "subsannent aut laedant" aut religioni contemptum ostendant. Nuperrime, [[situs interretialis|situs]] [[YouTube]] usuarius in custodiam datus est propter cinematographandam et ad [[Interrete]] mittendam incisionem visificam Emiratuensis autochthonis (qui Gubernationis officialis esse contigit) transmarinum operarium percutientis.
 
=== Cibi ===
[[Fasciculus:Tea-224-nevit.jpg|thumb|[[Traditio]]nalis Emiratuensis [[thea]].]]
[[Traditio]]nale [[alimentum]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione semper fuit [[oryza (cibus)|oryza]], [[piscis|pisces]] et [[caro]]. Emiratuenses plerosque cibos ex aliis Occidentalis et Meridionalis [[Asia]]e [[civitas|civitatibus]], inclusis [[Irania|Iraniā]], [[Arabia Saudiana|Arabiā Saudianā]], [[Pacistania|Pacistaniā]] et [[Omania|Omaniā]], adoptavere. [[Conchylium]] Phylarchianae diaetae firmamen per saecula fuit. [[Caro]] et [[oryza (cibus)|oryza]] alia fundamentalia alimenta sunt; [[Caro ovilla|Ovilla]] et [[caro agnina|agnina]] favorabilissimae [[caro|carnes]], et postea [[caro hircina|hircina]] et [[Caro bubula|bubula]]. Populares [[potio]]nes [[coffeum]] et [[thea]] sunt, quibus [[Elettaria cardamomum|cardamomum]], [[safranum]] aut [[Mentha spicata|mentha]] addi possunt ad dandum eis dissimilem saporem. Cosmopolitica Emiratuum Coniunctorum Araborum natura cibum ex omnibus [[continens|continentibus]] ibi inveniri posse significat. [[Cibus celer]] multo popularis inter iuvenes adeo factus est ut ambitiones inceperint quae in luce collocent pericula ob [[cibus celer|cibi celeris]] immoderationem.
[[ImagoFasciculus:Fast food universal language.jpg|thumb|left|[[Voratrīna]]e seu [[cibus celer|cibi celeris]] [[popina]]e [[McDonald's]], [[Kentucky Fried Chicken]], et [[Pizza Hut]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione.]]
[[Musulmanus|Musulmani]] [[suilla]]m esse vetantur, quamobrem non includitur [[Arabes|Arabibus]] indicibus ciborum. [[Deversorium|Deversoria]] et aliae [[taberna]]e suillae succedanea velut [[caro bubula|bubula]] [[farcimen|farcimina]] et [[caro vitulina|vitulina]] [[laridum|larida]] in suis [[Ientaculum|ientaculi]] indicibus crebro habent. Si [[suilla]] prompta est, huic sic perspicuum pittacium affigitur. Aliarum [[Musulmanus|Musulmanicarum]] [[natio]]num dispar, non contra legem est suilla producta in nationem personali consumptioni afferre.
 
[[Alcohol]] generatim solum in [[deversorium|deversorii]] [[popina|popinis]] et [[oecus potorius|oecis potoriis]] apponitur (sed non in [[Sārĭqua (phylarchia)|Sārĭqua]]). Omnia [[Deverticulum nocturnum|deverticula nocturna]] et coetus [[pilamalleus|pilamallei]] alcoholem vendere sinuntur. Speciales [[supermercatus]] alcoholem in separatis loculis vendere possunt. Notandum est, quamquam alcohol consumi potest, illegale esse palam intoxicari et motri vehiculum quovis alcoholis vestigio in [[sanguis|sanguine]] gubernare. Societates aëronauticae [[Etihad Airways]] et [[Emirates]], ambae Gubernationis Emiratuensis, alcoholem in suis potionum indicibus etiam apponunt.
 
== Artes athleticae ==
[[Fasciculus:DTC1.jpg|thumb|left|[[Campionatus Dubaiensis Teniludii]] ([[Arabice]]; بطولة دبي للتنس) anni [[2006]].]]
[[Pediludium]] popularis [[disportus]] in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione est. Emiratuenses societates pedilusoriae [[Al Ain FC|Al Ain]], [[Al Wasl FC|Al Wasi]], [[Al Shabab Al Arabi Club|Al Shabab ACD]], [[Al Sharjah SC|Al Sharjah]], [[Al-Wahda S.C.C.|Al-Wahda]] et [[Al Ahli Club (Dubai)|Al Ahli]] popularissimae turmae sunt et per longum tempus regionalium campionum fama fruuntur. [[Societas Pedilusoria Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis]] ([[Arabice]] الاتحاد الاماراتي لكرة القدم) primum condita est anno [[1971]] et deinde suum tempus et conatum dedicavit ad favendum ludo, [[programma iuvenile|programmatibus iuvenilibus]] instruendis et meliorandis habilitatibus no solum suorum lusoribus sed etiam officialium arbitrorumque in suis regionalibus turmis involutorum. [[Turma Pedilusoria Nationalis Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis]] ([[Arabice]] الامارات العربية المتحدة لكرة القدم) se qualificavit in [[Certamen mundanum pedilusorium|Certamine Mundano Pedilusorio]] anno [[1990]] cum [[Aegyptus|Aegypto]]. Fuit tertium consecutivum Certamen Mundanum cum duabus [[Arabes|Arabicis]] nationibus qualificatis, post [[Cuvaitum]] et [[Algeria]]m anno [[1982]] et post [[Iraquia]]m et [[Algeria]]m denuo anno [[1986]]. Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio [[Cantharus Sinus Nationum|Cantharo Sinus Nationum]] ([[Arabice]] كأس الخليج العربي) bis vicit. Vicit primo Cantharo [[Ianuarius|Ianuario]] [[2007]] urbe [[Abu Dhabi (urbs)|Abu Dhabi]] habito et vicit recenti Cantharo [[Ianuarius|Ianuario]] [[2013]] in [[Baharina]] habito.
Linea 366:
Inter alios populares disportus [[cursus camelorum]], [[falconaria]], [[equitatio velocitatis]] et [[teniludium]] sunt.
 
== Codices ==
Phylarchiarum Arabicarum Confoederationi hi codices sunt:
* A6, secundum [[Catalogus praefixorum codicum notaculi aëronavium quibus ICAO utitur|catalogum praefixorum codicum notaculi aëronavium quibus ICAO utitur]],
Linea 375:
* UAE,secundum [[Catalogus codicum internationalium notaculi autocineti|catalogum codicum internationalium notaculi autocineti]],
* OM, secundum [[Catalogus praefixorum codicum aëroportuum quibus ICAO utitur|catalogum praefixorum codicum aëroportuum quibus ICAO utitur]],
* TC, secundum [[Catalogus codicum nationum quibus OTAN utitur|catalogum codicum nationum quibus OTAN utitur]], codicem alpha-2.
 
== Notae ==
{{div col|3}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Nexus externi ==
* [http://studiogexperts.com/ Praebitrum Diaconiarum de Situum Interrtialium in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione]
* [http://www.bbc.co.uk/news/world-middle-east-14703998 Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis descriptio] e societate [[BBC News]]
* [http://lebanese-economy-forum.com/world-facts/show/ae/ Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis descriptio nationis] secundum Forum Libanense de Oeconomia, extracta e datis libri CIA Factbook & Worldbank
* [http://wits.worldbank.org/CountryProfile/Country/ARE/Year/2011/Summary Data statistica commercii in Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione secundum Argentariae Mundanae summarium]
 
{{Asia}}
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Condita 1970]]
[[Categoria:Civitates sui iuris]]
[[Categoria:Emiratus Arabici Coniuncti|!]]
 
{{Myrias|Geographia}}