Aperire sectionem principem

Mutata

m
bot: fix syntax: wrong </br> -> correct <br />; mutationes minores
{{L-1}}
{| border="1" cellpadding="2" cellspacing="0" align="right" width="300px"
|+ የኢትዮጵያ ፈደራላዊ ዲሞክራሲያዊ ሪፐብሊክ<br />''Ityop'iya Federalawi Demokrasiyawi Ripeblik''</br />"Res publica democratica foederalis Aethiopia"
|-----
| style="background:#efefef;" align="center" colspan="2" |
'''Aethiopia'''<ref>"Aethiopia -ae" {{Google Books|-ft0MIKWqPwC|de nomine Latino civitatis hodiernae vide pp. 425-427}}</ref> vel [[lingua Amharica|Amharice]] ኢትዮጵያ ''Ityop'iya'', olim '''Abyssinia,''' est [[civitas sui iuris]] in [[Africa Orientalis|Africa Orientali]] sita et antiquissima civitas Africana. Sola inter omnes civitates Africanas, Aethiopica [[monarchia]] suam libertatem per omnem [[colonialismus|aetatem colonialem]] conservavit, nisi spectas ad [[Italia|Italicam]] occupationem (inter annos [[1935]] et [[1941]], dum [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bellum mundiale alterum]] geritur).
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Yeha Tigray Ethiopia.jpg|left|thumb|Templi parietinae [[Ieha]]e, in [[Tigre|Tigra]].]]
[[Fasciculus:Haile Selassie 1963.jpg|thumb|upright|left|Imperator [[Haile Selassie]] circa annum 1963]][[Fasciculus:T-55 Ethiopian Civil War 1991.JPEG|120px|thumb|left|Bellum civile, circa annum [[1991]]]]
Circa annum [[970]], [[Iudita (regina Aethiops)|Iudita]] regina [[Christianitas|Christianos]] in Aethiopia persecuta est, et [[Regnum Axumitanum|regni Axumitani]] labem acceleravit. Quam cum chronographi Aethiopum [[Hebraei|Hebraeam]] fuisse ducent, aliqui hodierni studiosi de hac re dubitant, et paganam fuisse suspicantur. Inferiore [[Medium Aevum|Medio Aevo]] ineunte Regnum Aethiopicum natum est, Christianitatis in Africa propugnaculum.
 
[[Saeculum 19|Saeculo undevicensimo]] exeunte [[Europa|Europaei]]ei Africam fere omnem coloniis subigerant. Anno [[1870]] portus [[Arsinoe]]s ([[lingua Amharica|Amharice]]: ''assab''), prope Meridionalem [[Mare Rubrum|Maris Rubri]] introitum, Italica societate effectoria emitur, sultano cedente. Quod eventum Italicae coloniae in [[Erythraea]] fundamenta iacit. Coloniae expansio conflictui causam dat cum Imperio Aethiopico, a [[negus|nego]] [[Menelik II]] gubernato, qui proelio [[Adua]]e anni [[1896]] exercitum colonialem vicit, Imperii libertatem servans. [[Italia]] et Aethiopia pactum [[Ucchialli|Uccialorum]] obsignant, quo relationes inter duas civitates sanctae sunt.
 
Die [[3 Octobris]] [[1935]], Italia sine belli denuntiatione in Imperium Aethiopicum impetum fecit. Etiam chemicorum armorum usu (praesertim mortiferi gasii [[yperitum|yperiti]]) Itali Aethiopicam defensionem vicerunt et ad caput [[Neanthopolis|Neanthopolitanum]] die quinto Maii anni [[1936]] pervenerunt. Aethiopia igitur ad imperium coloniale Italicum in [[Africa Orientalis Italica|Africa Orientali Italiana]] annecta est. Altero bello mundiale, Aethiopia ab Anglis anno [[1941]] subacta est, qui [[Haile Selassie]] denuo regnum deferunt. Ipse imperavit usque ad annum [[1974]], quo militaris coniuratio, [[lingua Amharica|Amharice]] ''Derg'' nominata, Imperium abrogavit et [[socialismus|socialisticum]] regimen creavit, duce [[Mengistu Haile Mariam]]. Annis [[1984]] et [[1985]], respublica tam gravem annonam pacta est ut fere octo miliones hominum pererent. Cruentis tumultibus, seditionibus, perdurantibus siccitatibus et refugorum problemate exhaustum, regimen denique a seditiosorum coalitione (Fronte Seditiosum Democraticae Aethiopiae) anno [[1991]] expellitur. Anno [[1994]], Concilium Constituens eligitur et prima comitia cum multis partibus celebrantur anno 1995. Maio anni [[1998]] propter limites contra Erythraeam bellum ortum est, annis duo pugnatum, quod coalitionem in potestate firmavit sed graviter reipublicae oeconomiam debilitavit.
 
== Geographia ==
=== Physica geographia ===
[[Fasciculus:Lake Tana, Ethiopia.jpg|thumb|left|Lacus Tana.]]
1.127.127&nbsp;km² lata, Aethiopia 27ª civitas secundum magnitudinem est (post [[Columbia]]m), similis [[Bolivia|Boliviae]]e.
 
Magna Aethiopiae pars in [[Cornu Africae]], orientalissima Africae continentis parte, comprehenditur. [[Sudania]]m Occidente, [[Erythraea]]m et [[Dzibutum]] Septemtrione, [[Somalia]]m Oriente et [[Kenia]]m Meridie tangit. In Aethiopia incomposita montium summa ([[Acrochorum Aethiopicum]]) et disiunctorum aequorum [[Valles Magnae Fallitae|Valle Fallitae]] divisorum est quae Austrorientalem et Boreorientalem civitatis partem dirimit et [[valles|vallibus]], [[stepa|stepis]], [[deserta|semisolitudinibus]] circumdatur. Magna territorialis diversitas magnam [[clima]]tis, terrae, naturalium [[gignantia|gignantium]] et incolatarum arearum varietatem determinat.
 
==== Lacus ====
[[Fasciculus:Ethiopia regions numbered.png|thumb|200px|Regiones et urbes statutariae Aethiopiae.]]
[[Fasciculus:Lake tana.jpg|thumb|175px|Lacus Tana satellite photographatus]]
[[Fasciculus:Lake Abaya.jpg|175px|thumb|Lacus Margarita visus de [[Dorzei]]co oppido. Longe dextrorsum urbs [[Quadraginta Vera|Quadraginta Verum]] ([[lingua Amharica|Amharice]]: ''Arba Minch'') et [[lacus Samum]] (Amharice ''Chamo Hayk'') videri possunt. Inter duos lacus [[Consaeptum Publicum Nesisarum]] (Anglice: ''Nechisar National Park'') est.]]
 
* [[Lacus Margarita]] ([[lingua Amharica|Amharice]] ''Abaya Hayk'')
* [[Lacus Tana]] (Amharice ''Tana Hayk'')
* [[Lacus Samum]] (Amharice ''Chamo Hayk'')
 
==== Flumina ====
* [[Mareb]]
 
=== Politica geographia ===
Aethiopia 84 autochtones habet linguas, quarum aliquae sunt:
{{div col|cols=3}}
* [[lingua Afarica|Afarica]]
* [[lingua Amharica|Amharica]]
* [[lingua Anfillica|Anfillica]]
* [[lingua Bertica|Bertica]]
* [[lingua Bussica|Bussica]]
* [[lingua Cambatica|Cambatica]]
* [[lingua Consica|Consica]]
* [[lingua Gamica|Gamica]]
* [[lingua Goffica|Goffica]]
* [[lingua Guragica|Guragica]]
* [[lingua Hadiica|Hadiica]]
* [[lingua Hararica|Hararica]]
* [[lingua Ongotica|Ongotica]]
* [[lingua Oromica|Oromica]]
* [[lingua Sahica|Sahica]]
* [[lingua Sidamica|Sidamica]]
* [[lingua Siltica|Siltica]]
* [[lingua Soddica|Sodica]]
* [[lingua Somalica|Somalica]]
* [[lingua Tigrinnica|Tigrinnica]]
* [[lingua Volaetica|Volaetica]]
{{div col end}}
 
Aethiopia etiam [[Rastafarianismus|motus Rastafariani]] spiritualis patria est, cuius fautores Aethiopiam [[Sion]] esse credunt. Rastafariani Imperator [[Haele Selassie I|Haile Selassie I]] [[Iesus|Iesum]], humanam Dei [[incarnatio]]nem vident, apparenter ab ipso Haile Selassie I haud impertita visio, qui Aethiopicae Orthodoxae fervens fautor erat. Sion conceptum etiam crebrum inter Aethiopicos Orthodoxos Christianos, quamquam separatum et difficile conceptum, ad [[Maria (mater Iesu)|Mariam, matrem Iesu]], figurative sed etiam ad Aethiopiam Christianismi a Musulmanis et aliis religionibus circumdati propugnaculum (sicut [[Mons Sion]] in Bibliis) referens, repraesentat. Etiam voce Sion utuntur ut ad [[Axum]], antiquum caput et religiosam Aethiopicorum Orthodoxorum Christianorum sedem, aut ad eius principalem ecclesiam, [[Ecclesia Nostrae Dominae Mariae Sionitae]] nominatam, referant. [[Religio Bahaica|Bahaismus]] de [[decennium 195|decennio 195]] consessus est, et hodie praecipue Neanthopole sed etiam in suburbiis ''Yeka, Kirkos,'' et ''Nefas Silk Lafto'' concentratur.
 
== Ratio civilis ==
[[Fasciculus:Mengistu Bundesarchiv 183-1986-0417-012.JPG|thumb|[[Mengistu Haile Mariam]], olim praeses Aethiopiae.]]
[[Fasciculus:Meles Zenawi.jpg|thumb|[[Meles Zenawi]], praesens primus Aethiopiae minister.]]
Oeconomia in gravissimis condicionibus versat, profecto bellum civile et crebra siccitas Aethiopiam pauperrimarum nationum unam in mundo fecerunt, revera in Indice Incrementi Humani classificatione 169º loco est. Agricultura traditionalibus methodis efficitur et praecipuae productiones sunt in superioribus terris [[caffea]] (exportationi), [[holus|holera]], [[legumen|legumina]], et [[frumentum]], dum umidioribus in locis [[xylon]] et [[tabacum]]. Res pecuaria evolutissima est, sed silvaticae opes parcae sunt, et in hypogaea [[platinum|platini]] [[aurum|aurique]] deposita sunt. Industria textili alimentariaque productione se continet. Aethiopia adhuc periegeticum propositum periculosum est, accommodatae infrastructurae nondum sunt. Nihilominus Aethiopica gubernatio periegesin futuro praecipuorum lucrativorum fontium unam nationi considerat. Pecunioso et bene erudito periegetico, locali [[cultura]] et naturali pulchritudine tracto, collineatur. Quia mari finitima non est, Aethiopia portus non possidet, et [[Erythrae]]is et [[Dzibuti|Dzibutensibus]] fidit.
 
=== Importaticia ===
Aethiopia diversa commoda, de materiis primis ad commoda capitalia, ad commoda sumptus importat. Importaticia plurimum exportaticia superant quod amplum aequilibritatis commercialis defectum determinat.
 
== Sanitas ==
Secundum [[Argentaria Mundana|Argentariae Mundanae]] [[Globale VIDH/SCDI Programma|Globalis VIDH/SCDI Programmatis]] (Anglice ''Global VIH/AIDS Program'') caput, Aethiopia solum unum medicum pro 100 000 hominum habet. Nihilominus, [[Consociatio Mundialis Sanitatis]] in sua [[Relatio Salutis Mundana anni 2006|Relatione Salutis Mundana anni 2006]] (Anglice: ''2006 World Health Report'') 1936 medicorum (anno [[2003]]) numerum dat qui circiter 2.6 pro 10 000 conformant. Globalizatio nationem afectare dicitur, cum nonnullis educatis peritis Aethiopiam relinquentibus ad meliorem oeconomicam opportunitatem in [[nationes Occidentales|Occidente]]. Quamquam Aethiopica gubernatio nuper totam per nationem salaria peritis auxit, generalis [[medicus familiae]] saltem 85iens maius salarium accipere potest in Civitatibus Foederatis laborando quam in Aethiopia. Anno [[2006]], fuerunt plus Aethiopes exercitati medici [[Sicagum|Sicagi]] quam Aethiopiam totam incolentes.
 
== Educatio ==
[[Educatio]]ni in Aethiopia dominatur [[Ecclesia Orthodoxa]] per multa saecula usque ad saecularis educationis adoptionem [[decennium 190|decennio 190]]. Electae hominum manus, praecipue Christiani et centralis generis Amharici incolae, maiorem privilegii partem habebant, usque ad annum [[1974]] cum gubernatio rurales areas assequi conabitur. Praesens systema ruris simillima scholaria schemata sequitur velut superius [[decennium 198|decennii 198]] systema cum profundioris regionalizationis additione, quae ruralem educationem propriis [[lingua|linguis]] in plano elementario dat, et cum plus pecunia destinata ad Educationis Campum. Generalis educationis cursus in Aethiopia primariae scholae sex anni inferioris secundariae scholae quattuor anni et superioris secundariae scholae duo anni est. Quotidie, augere elementariarum scholarum numerum quaeritur ut iuvenes legere et scribere doceant.
 
{{NexInt}}
* [[Theodorus II (imperator Aethiopiae)]]
* [[Tekle Giyorgis II]]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Bibliographia ==
* Bahru Zewde. [[1991]]. ''A History of Modern Ethiopia, 1855–1974.'' Athenis Ohii: Ohio University Press. ISBN 08525506770-85255-067-7.
* Haile Selassie I. [[1999]]. ''My Life and Ethiopia's Progress: The Autobiography of Emperor Haile Selassie I.'' Conversus ab Edward Ullendorff. Sicagi: Frontline. ISBN 09483904090-948390-40-9.
* Henze, Paul B. [[2004]]. ''Layers of Time: A History of Ethiopia.'' Shama Books. ISBN 19312532851-931253-28-5.
* Marcus, Harold G. ([[1975]]) [[1995]]. ''The Life and Times of Menelik II: Ethiopia, 1844–1913.'' Trenton, NJ: Red Sea. ISBN 15690200941-56902-009-4. Prima editio: Oxoniae: Clarendon Press.
* Marcus, Harold G. [[2002]]. ''A History of Ethiopia.'' Nova editio Berkeley: University of California Press. ISBN 05202247950-520-22479-5.
* Mauri, Arnaldo. [[2003]]. "The Early Development of Banking in Ethiopia." '' International Review of Economics'' 50(4):521–543.
* Mauri, Arnaldo. [[2009]]. "The Re-Establishment of the National Monetary and Banking System in Ethiopia, 1941–1964." ''The South African Journal of Economic History'' 24(2):82–131.
* Mockler, Anthony. ([[1984]]) [[2003]]. ''Haile Selassie's War.'' Novi Eboraci: Olive Branch. ISBN 19026695331-902669-53-3. Prima editio: Novi Eboraci: Random House.
* Pankhurst, Richard. [http://www.civicwebs.com/cwvlib/africa/ethiopia/pankhurst/history_of_northern_ethiopia.htm. ''History of Northern Ethiopia—And the Establishment of the Italian Colony or Eritrea.'' Civic Webs Virtual Library. Confirmatum 5 Aprilis 2008.]
* Rubenson, Sven. [[2003]]. ''The Survival of Ethiopian Independence.'' Ed 4a. Hollywood Californiae: Tsehai. ISBN 09723172790-9723172-7-9.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2003]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 1: A-C.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2005]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 2: D-Ha.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
* Uhlig, Siegbert, et al., eds. [[2007]]. ''Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 3: He-N.'' Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Ethiopia|Aethiopiam}}
* [http://fr.wikivoyage.org/wiki/Éthiopie Wikivoyage Aethiopia] (Francogallice)
{{1000 paginae}}
{{FA stella}}
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Aethiopia|!]]
[[Categoria:Civitates sui iuris]]
 
{{Myrias|Geographia}}
195 825

recensiones