Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Christianesimo →Christianismo &c. (10K)
Linea 1:
[[Fasciculus:Ginevra1.JPG|thumb|[[Genava (urbs)|GenavaeMonumentum]]: Monumentum [[reformatores|reformatorum]], [[Genava (urbs)|Genavae]] situm.]]
[[Fasciculus:Chodowiecki Basedow Tafel 84 b Z.jpg|thumb|Communio in ecclesia protestantica. Imago[[Adumbratio]] a [[Daniel Chodowiecki|Daniele Chodowiecki]] circa annum [[1770]] facta.]]
Notio '''Protestantes''', quae in primo [[civilitas|politica]] fuit, sensu strictiore omnes assectatores communitatum [[Religio Christiana|Christianarum]], quae [[reformatio]]ne [[saeculum 16|saeculo decimo sexto]] ortae ex [[Germania]] [[Helvetia]]que profectae primo imprimis in [[Europa]] meridiana septententrionalique diffusae sunt.
 
Linea 14:
Quod forma "reformata" a saeculo decimo quinto ad eas ecclesias designandas adhibita est, quae praecepta Calvinistica ac Zwingliana sequuntur<ref>Vide inter alia [http://books.google.com/books?id=4ZBfCyXBX2UC Historia ecclesiae reformatae, in Hungaria et Transylvania ... ]</ref>, saepe formae "reformatoria"<ref>Vide inter alia: [http://books.google.com/books/about/Analecta_reformatoria.html?id=EiYMAAAAIAAJ Analecta Reformatoria]</ref> et "protestans" et "protestantica" [[synonymia|synonyma]] usurpantur, cum ad plures vel omnes Protestantismi factiones refertur.
 
[[Saeculum 19|Saeculo undevicesimo]] lingua Anglica notiones "evangelical" et "evangelism" in usu venerunt, quae doctrinam [[theologia|theologicam]] (sc. [[Evangelismus|Evangelismum]]) intra ecclesias Protestanticas significant, quae a [[Pietismus|Pietismo]] Germano, [[Ecclesiae Methodistae|Methodismo]] Anglico et "[[Christiani renati|ChristianesimoChristianismo renato]]" [[saeculum 19|saeculi undevicesimi]] repetunt. Haec verba a notione "Protestantes" sive "Evangelici" sensu latiore distiguenda sunt, cum "Christiani renati" in omnibus ecclesiis Protestantibus et interdum etiam in Ecclesia Catholica inveniuntur.
 
== Historia ==
Linea 21:
Tamen verum initium Protestantismi est illa supradicta [[Protestatio Spirensis]] anni [[1529]]. Principes, quorum primus [[Carolus V (imperator)|Carolus V]] imperator, de unitate imperii timentes varia consilia contra reformationem ceperunt, quae ad bella atrocia duxerunt, quorum maxima erant illa in [[Huguenoti|Huguenotos]] in [[Francia]] et [[Bellum tricennale]], quo fere tota [[Europa]] arrepta et praecipue [[Germania]] devastata est. Etsi iam [[1555]] confessio Lutherana [[Pax Augustana|Pace Augustana]] agnita erat, tamen anno [[1648]] demum [[Pax Westphalica|Pace Westphalica]], qua etiam confessio Reformata approbata est, novo ordine perpetrato, quo cuique dominatori religionem in territorio suo statuere liceret ("[[cuius regio eius religio]]"), pax facta est. [[Anabaptistae]] et alii motus sic dictae "[[Reformatio radicalis|reformationis radicalis]]" in Germania et in plurimis terris Europaeis qualicumque agnitione prohibiti sunt. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], ubi Catholicis, cum minor incolarum pars essent, [[tolerantia]] Protestantium opus erat, bella inter confessiones exorta non sunt.
 
[[Saeculum 18|Saeculo duodevicesimo]] in multis terris, quibus Protestantismus praevaluit, quaedam rationes Protestantismo propriae [[philosophia]] [[Aevum Illuminationis|Luminum]], quae dicitur, maturata magis magisque vicerunt, imprimis ultroneitas et fides personalis, quae iam [[saeculum 17|saeculo decimo septimo]] in terris linguae Anglicae a sic dictis "[[Dissenters]]" appetitae erant. Qui perfectam ecclesiae a re publica separationem postulabant. Postquam etiam in Europa continentali in terris Protestantibus sententia rem publicam "saecularem" (a religione separatam) esse magis magisque approbata est, etiam [[ius divinum]] et [[ius civile]], quod adhuc plerumque [[ius naturale]] habebatur, disiuncta sunt. Praeterea ratione aetatis luminum etiam [[ars critica|artem criticam]] in libris [[Biblia|Bibliorum]] interpretandis adhiberi coeptum est, ex quo [[critica biblica]] nata est. [[Martinus Lutherus]] quidem iam [[Medium Aevum|mediaevalem]] [[Quattuor sensus scripturae|quadriplicis sensus scripturae]] doctrinam reprobaverat solum [[Quattuor sensus scripturae|sensum litteralem]] approbans. Multi theologi a [[Hugo Grotius|Hugone Grotio]] incipiente ("interpretatio grammatica") usque ad hos dies coepta continuaverunt (ut puta [[Fridericus Schleiermacher]], [[Ferdinandus Christianus Baur]], [[Adolphus de Harnack]] aut [[Paulus Tillich]]).
 
Ecclesiae reformationis doctrinas valde diversas profitentur, a positionibus distincte [[Conservatismus|conservatoriis]] (sicut Ecclesia LutheranaEcclesiae Lutheranae MissouriMissuriensis Synodus) usque ad opiniones a traditione maxime differentes ("[[liberalismus|liberales]]"). [[Saeculum 20|Saeculo vicesimo]] factionis "liberalis" in [[Europa]] fuerunt [[Fridericus Gogarten]], [[Rudolphus Bultmann]], [[Gerardus Ebeling]], [[Ernestus Fuchs]], [[Ernestus Käsemann]] et [[Guntherus Bornkamm]], factionis modice conservatoriae [[Eduardus Thurneysen]], [[Theodoricus Bonhoeffer]], [[Helmut Thielicke]], [[Carolus Barth]] et discipuli eius, factionem conservatoriam theologi traditionis [[Pietismus|pietisticae]] et [[Christiani renati|ChristianesimiChristianismum renatirenatum]] occupaverunt. Ecclesiae Americanae propter [[Paulus Tillich|Paulum Tillich]] etiam [[Ricardus Niebuhr|Ricardum Niebuhr]] et [[Reinhold Niebuhr]] eximios theologos habuerunt. Alii theologi [[Oecumenismus|Oecumenismum]] foverunt, sicutinter quos [[Nathan Söderblom]] et [[Gulielmus Visser ’t Hooft]], [[oecumenismus|oecumenismum]] foverunt. [[Saeculum 21|Saeculo vicesimo primo]] ineunte res theologicae mutatae non sunt.
 
== Fundamenta theologiae protestanticae ==
Linea 67:
*[[Liberae Ecclesiae Fundamentales Americae]]
*[[Reformatio]]
*[[Vera Ecclesia Iesu]]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{reli-stipula}}
 
[[Categoria:Communitates Protestantes|!]]