Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 8:
 
== De variis appellationibus ==
Appellatio "Protestantes" a [[Protestatio Spirensis|Protestatione Spirensi]] repetit, quae a [[Status Imperii|Statibus Imperii]] Lutheranis in [[Dieta Imperii (Sacrum Romanum Imperium)|Dieta Imperii]] anno [[1529]] habita facta est: Contra "recessum" (id est legem sive edictum) anni [[1526]] derogatum "protestati sunt" (id est intercessionem fecerunt), quo terris ac Statibus imperii, a quibus [[reformatio]] exsectua erat, iuris securitas constituta erat. Hac in intercessione [[Libertas fidei|libertatem fidei]] appellaverunt. "Protestatio" [[saeculum 16|saeculo decimo sexto]] erat instrumentum iudiciale [[Sacrum Romanum Imperium|Sacri Romani Imperii]] usitatum, quo minori Statuum ac [[Urbes imperiales|urbium imperialium]] parti optata in diaeta imperii proferre licuit.<ref>Ernst Wolf: Protestantismus. In: RGG3 5, col. 648</ref>
 
Hodie verba "Protestantes" sive "ecclesiae Protestanticae" et "ecclesiae Evangelicae" multis in linguis (non autem in lingua Anglica, vide infra) quasi synonyma sunt. In Germania, ubi reformatio coepit, plurimae ecclesiae reformationis se ipsas "evangelicas", non "protestantes", vocant. Etiam notio "ecclesia(e) reformationis" vel "ecclesia(e) reformatoria(e)" adhibetur. Praeterea sunt appellationes "Ecclesiae Lutheranae" sive "A.B." (id [[Confessio Augustana]]), quae ecclesiae ex [[Martinus Lutherus|Martini Lutheri]] reformatione profectae sunt, et "Ecclesiae reformatae" sive "H.B." ([[Confessio Helvetica]]), quae praecepta reformatorum Helveticorum [[Huldericus Zvinglius|Hulderici Zvinglii]] et [[Ioannes Calvinus|Ioannis Calvini]] sequuntur. Nonnullae consociationes hodiernae hanc distinctionem omittunt, ut puta [[Ecclesia Evangelica Bremensis]] et [[Ecclesia Unita Christi]] in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]].
 
Quod forma "reformata" a saeculo decimo quinto ad eas ecclesias designandas adhibita est, quae praecepta Calvinistica ac Zwingliana sequuntur<ref>Vide inter alia [http://books.google.atcom/books?id=4ZBfCyXBX2UC&printsec=frontcover&hl=de&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Historia ecclesiae reformatae, in Hungaria et Transylvania ... ]</ref>, saepe formae "reformatoria"<ref>Vide inter alia: [http://books.google.com.au/books/about/Analecta_reformatoria.html?id=EiYMAAAAIAAJ Analecta Reformatoria]</ref> et "protestans" et "protestantica" [[synonymia|synonyma]] usurpantur, cum ad plures vel omnes Protestantismi factiones refertur.
 
[[Saeculum 19|Saeculo undevicesimo]] lingua Anglica notiones "evangelical" et "evangelism" in usu venerunt, quae doctrinam [[theologia|theologicam]] (sc. [[Evangelismus|Evangelismum]]) intra ecclesias Protestanticas significant, quae a [[Pietismus|Pietismo]] Germano, [[Ecclesiae Methodistae|Methodismo]] Anglico et "[[Christiani renati|Christianesimo renato]]" [[saeculum 19|saeculi undevicesimi]] repetunt. Haec verba a notione "Protestantes" sive "Evangelici" sensu latiore distiguenda sunt, cum "Christiani renati" in omnibus ecclesiis Protestantibus et interdum etiam in Ecclesia Catholica inveniuntur.
 
== Historia ==
Iam ante saeculum decimum sextum varii homines aut motus, ut ecclesiam emendarent, enisi sunt, qui partim intra ecclesiam Catholicam permanebant (ut puta varii [[ordo religiosus|ordines]] et [[Devotio moderna]]), partim ut [[Haeresis|haeretici]] ecclesia expulsi vexatique sunt, sicut [[Petrus Valdes]], [[Ioannes Wycliffe]] et [[Iohannes Hus]], qui ultimi Protestantismi praecursores haberi solent.
 
Tamen verum initium Protestantismi est illa supradicta [[Protestatio Spirensis]] anni [[1529]]. Principes, quorum primus [[Carolus V (imperator)|Carolus V]] imperator, de unitate imperii timentes varia consilia contra reformationem ceperunt, quae ad bella atrocia duxerunt, quorum maxima erant illa in [[Huguenoti|Huguenotos]] in [[Francia]] et [[Bellum tricennale]], quo fere tota [[Europa]] arrepta et praecipue [[Germania]] devastata est. Etsi iam [[1555]] confessio Lutherana [[Pax Augustana|Pace Augustana]] agnita erat, tamen anno [[1648]] demum [[Pax Westphalica|Pace Westphalica]], qua etiam confessio Reformata approbata est, novo ordine perpetrato, quo cuique dominatori religionem in territorio suo statuere liceret ("[[cuius regio eius religio]]"), pax facta est. [[Anabaptistae]] et alii motus sic dictae "[[Reformatio radicalis|reformationis radicalis]]" in Germania et in plurimis terris Europaeis qualicumque agnitione prohibiti sunt. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], ubi Catholicis, cum minor incolarum pars essent, [[tolerantia]] Protestantium opus erat, bella inter confessiones exorta non sunt.
Linea 23:
[[Saeculum 18|Saeculo duodevicesimo]] in multis terris, quibus Protestantismus praevaluit, quaedam rationes Protestantismo propriae [[philosophia]] [[Aevum Illuminationis|Luminum]], quae dicitur, maturata magis magisque vicerunt, imprimis ultroneitas et fides personalis, quae iam [[saeculum 17|saeculo decimo septimo]] in terris linguae Anglicae a sic dictis "[[Dissenters]]" appetitae erant. Qui perfectam ecclesiae a re publica separationem postulabant. Postquam etiam in Europa continentali in terris Protestantibus sententia rem publicam "saecularem" (a religione separatam) esse magis magisque approbata est, etiam [[ius divinum]] et [[ius civile]], quod adhuc plerumque [[ius naturale]] habebatur, disiuncta sunt. Praeterea ratione aetatis luminum etiam [[ars critica|artem criticam]] in libris [[Biblia|Bibliorum]] interpretandis adhiberi coeptum est, ex quo [[critica biblica]] nata est. [[Martinus Lutherus]] quidem iam [[Medium Aevum|mediaevalem]] [[Quattuor sensus scripturae|quadriplicis sensus scripturae]] doctrinam reprobaverat solum [[Quattuor sensus scripturae|sensum litteralem]] approbans. Multi theologi a [[Hugo Grotius|Hugone Grotio]] incipiente ("interpretatio grammatica") usque ad hos dies coepta continuaverunt (ut puta [[Fridericus Schleiermacher]], [[Ferdinandus Christianus Baur]], [[Adolphus de Harnack]] aut [[Paulus Tillich]]).
 
Ecclesiae reformationis doctrinas valde diversas profitentur, a positionibus distincte [[Conservatismus|conservatoriis]] (sicut Ecclesia Lutherana – Missouri Synodus) usque ad opiniones a traditione maxime differentes ("[[liberalismus|liberales]]"). [[Saeculum 20|Saeculo vicesimo]] factionis "liberalis" in Europa fuerunt [[Fridericus Gogarten]], [[Rudolphus Bultmann]], [[Gerardus Ebeling]], [[Ernestus Fuchs]], [[Ernestus Käsemann]] et [[Guntherus Bornkamm]], factionis modice conservatoriae [[Eduardus Thurneysen]], [[Theodoricus Bonhoeffer]], [[Helmut Thielicke]], [[Carolus Barth]] et discipuli eius, factionem conservatoriam theologi traditionis [[Pietismus|pietisticae]] et [[Christiani renati|Christianesimi renati]] occupaverunt. Ecclesiae Americanae propter [[Paulus Tillich|Paulum Tillich]] etiam [[Ricardus Niebuhr|Ricardum Niebuhr]] et [[Reinhold Niebuhr]] eximios theologos habuerunt. Alii theologi [[Oecumenismus|Oecumenismum]] foverunt, sicut [[Nathan Söderblom]] et [[Gulielmus Visser ’t Hooft]]. [[Saeculum 21|Saeculo vicesimo primo]] ineunte res theologicae mutatae non sunt.
 
== Fundamenta theologiae protestanticae ==
Doctrinae reformationis maximi momenti, quae et hodie ab omnibus ecclesiis ex reformatione ortis profitentur, saepe cum quattuor "solis" describuntur:
*"[[sola gratia]]" est fundamentum doctrinae [[iustificatio]]nis persuasionem exprimens hominem sola Dei gratia salutem sive vitam aeternam assequi, non propriis viribus vel operibus. Fundamenta huius doctrinae [[Biblia|biblica]] sunt Rom 11,6; Eph 2,8; Act 15,11 et alia. Huius opinionis causa Martinus Lutherus [[indulgentia]]m condemnavit.
*"[[sola fide]]" hominem iustificari, non bonis operibus. Secundum doctrinam Lutheranam homo proprio arbitrio fidem amplecti non potest, sed sola gratia excitatur; quod fidem attinet, homo non est liber, sed servus.
*"[[sola scriptura]]" est fundamentum fidei Christianae, non traditio ecclesiastica.
*"solus Christus" atque vita doctrinaque eius fundamenta fidei et salutis hominum esse potest.
Linea 52:
* [[Iacobus Ellul]] ([[:fr:Jacques Ellul|fr]])
* [[Ernestus Käsemann]]
* [[Severinus Kierkegaard]]
* [[Fridericus Gogarten]]
* [[Adolphus de Harnack]]