Quantum redactiones paginae "32 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 5:
===Bellum civile Romanorum===
* Dissensio inter [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianum]] et [[Marcus Antonius|M. Antonium]] usque adeo flagravit ut ambo consules ([[Gaius Sosius]] et [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32 a.C.n.)|Gnaeus Domitius Ahenobarbus]] qui Antonianarum partium erant) ex Urbe in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] fugere coacti sint, comitantibus eos multis senatoribus. Mox per transfugas [[Marcus Titius|Marcum Titium]] et [[Lucius Munatius Plancus|Lucium Plancum]] de testamento Marci Antonii certior factus Octavianus tabulas signatas a [[Vestalis virgo|Vestalibus]], ubi servabantur, rapuit (quod nefas erat !), signa abrupit et testamentum in [[Senatus Romanus|senatu]] recitavit. Tum senatores indignantes quod Marcus Antonius Caesarionem filium et heredem [[Gaius Iulius Caesar|Gai Iulii Caesaris]] esse adfirmaret atque partes quasdam Romanarum provinciarum ceteris liberis quos e Cleopatra genuerat legaret, omisso quidem ipso Marco Antonio [[Cleopatra VII (regina Aegypti)|Cleopatrae]] [[Aegyptus antiqua|Aegypti]] reginae, uxori eius, bellum indixerunt.
*Quo nuntiato Marcus Antonius cum Cleopatra et exercitu velut bellum in Italiam statim translaturus advenit ; cum autem naves praecursorias [[Marcus Vipsanius Agrippa|Agrippae]] adspexit, timuit quia ex improviso adoriri non iam poterat. Itaque sese in [[Epirus (regio historica)|Epirum]] recepit : classem cum legionibus in [[Sinus Ambracius|sinu Ambracio]] collocavit dum ipse [[Patrae|Patris]] cum delectis et amicis hiemat.
 
== Nati ==