Quantum redactiones paginae "Diplopoda" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
}}
'''Diplopoda''' (a [[lingua Graeca|Graeco]]: διπλόος 'duplex' et πούς 'pes'), vulgo '''milipedae''' appellata, sunt [[classis (taxinomia)|classis]] [[arthropoda|arthropodum]], quae habent duo paria [[crus|crurum]] articulatorum in plerisque corporis [[segmentum|segmentis]], quoque segmento ex duobus segmentis coniunctis formato. Pleraque diplopoda longa corpora habent, cylindrata aut plana, quibus sunt plus quam viginti segmenta, quamquam [[Oniscomorpha]] sunt breviora et se in pilas volvere possunt. Praeter nomen, nulla milipeda nota mille pedibus gloriari potest; maximum pedum numerum, 750, habet species ''[[Illacme plenipes]]''. Hodie fere 12 000 species notae sunt, in sedecim ordines et circiter 140 familias divisae; itaque Diplopoda sunt maxima classis [[Myriapoda|Myriapodum]], subphyli quod etiam [[centipeda]]s aliasque bestiolas multipedes comprehendet.
 
== In antiquitate ==
Vocabulum ''milipeda'' (vel ''millepeda'') reperitur in [[Gaius Plinius Secundus|Plinii]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturali historia]]'', sed non Diplopoda, sed [[larvae|larvas]] [[Lepidoptera|Lepidopterum]]) vel [[Oniscidea]] describere videtur:<ref>Interpretatio Bostock et Riley (1855), [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:text:1999.02.0137:book=29:chapter=39&highlight=centipedes#note-link4 29.39, nota 4].</ref>
<blockquote>milipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque contrahens se; oniscon Graeci vocant, alii iulon. efficacem narrant ad aurium dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt.<ref>Plin. Sen., ''Naturalis Historia'' [http://latin.packhum.org/loc/978/1/2259/1438-1446 29.136].</ref></blockquote>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==