Quantum redactiones paginae "36 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== Eventa ==
===Bellum civile Romanum===
*Pugna navali apud [[Mylae|Mylas]] commissa [[Marcus Vipsanius Agrippa|Agrippae]] classis Sexto Pompeio superior fuit. Mox tamen Octavianus cum legiones post rem bene gestam in Siciliam traducere et [[Tauromenium]] obsidere vellet, mari ingentem cladem accepit atque de vita periclitavit.
* [[Sextus Pompeius]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianarum]] partium dux ultimus, a [[Triumviratus|triumviris]] [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Caesare Octaviano]] et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilio Lepido]], in primis tamen ob Marci Agrippae virtutem militarem, in [[Sicilia]] ante [[Naulochum]] navali pugna victus, in [[Asia]]m fugit.
* [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Caesar Octavianus]] [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidum]] collegam in [[Sicilia]] exercitu et imperio spoliavit. Vitae tamen et bonis pepercit, et [[Circeii|Circeios]] eum relegavit. Duo tantum "triumviri" manserunt.