Quantum redactiones paginae "39 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 5:
===Bellum civile Romanum===
Ob famem seditiones Romae et in Italia oriebantur : itaque [[Triumviratus|triumviri]] ad condiciones pacis cum [[Sextus Pompeius|Sexto Pompeio]] coacti venerunt :
*Aestate : '''[[Pax Misenensis]]''' vel etiam nonnumquam '''Baiana''' dicta : triumviri [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliam]], [[Sardinia (provincia Romana)|Sardiniam]], [[Corsica (provincia Romana)|Corsicam]] aliasque insulas quas occupaverat Sexto Pompeio habendasper quinquennium regendas relinquunt. [[Marcus Antonius]] [[Peloponnesus|Peloponnesum]] quoque addidit, postquam incolae tributa sibi debita pependerint (quod quidem numquam accidit). Rursus Sextus Pompeius pollicetur praesidia e litoribus Italiae revocaturum, commeatum et commercium maritimum circa Italiam in posterum non prohibiturum, servos fugitivos non recepturum. Illa pax non diu mansit : neutrae partes enim promissa observabant.At [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscripti]] qui ad Sextum Pompeium confugerant in pristinam dignitatem restituti Romam redire potuerunt. Qua spe permoti illi clari homines Sextum Pompeium ad huiuscemodi pacem iampridem hortabantur.
*October : [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Gaius Asinius Pollio]] de Parthinis triumphavit.