Quantum redactiones paginae "Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
[[Fasciculus:Illyrians (English).svg|thumb|Gentes Illyrici antiqui : de Parthinis Asinius Pollio triumphavit, qui in meridionali parte incolunt.]]
 
Anno 42 et [[41 a.C.n.]] in [[Gallia Cisalpina]] (quae [[provincia]] Marco Antonio, prima inter [[Triumviratus|triumviros]] partitione, obvenerat), agros veteranis [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] ac [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] divisit . Tum [[Vergilius|Vergilio]] ob litterarum amorem praedia sua servavit ; ob quae beneficia gratus poeta Asinio quartam et octavam [[Eclogae|eclogas]] dedicavit. Cum autem post victoriam [[Triumviratus|triumvirorum]] apud [[Philippi|Philippos]] dissensiones inter victores ortae essent, quae paene in apertum bellum evaserunt, Pollio in fide quidem Antonii copias suas retinuit<ref>Ita legiones ab Octaviano in Hispaniam missas a transitu Alpîum arcebat ([[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. V,80) vel [[Lucius Antonius|Lucio Antonio]] [[Perusinum bellum|Perusii obsesso]] auxilio -prudenter quidem- venit (''ibid''. 130-131 et 141).</ref>, sed maxime hoc impense egit, ut [[Octavianus|Octavianum]] [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] reconciliaret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,272</ref> : quod postquam effecit ("[[Pax Brundisina]]" autumno anni [[40 a.C.n.]]), [[consul]]atus per breve tempus, usque ad finem anni, ei delatus est. Anno sequenti [[Illyricum]] [[proconsul]] rexit et gentem Parthinorum ibi devicit, de quibus mense Octobri anni [[39 a.C.n.]] Romae [[Triumphus|triumphum]] egit<ref>[[Cassius Dio]] XLVIII,41.7.</ref>.
 
Tum longe a discordiis civilibus recessit nec [[Actiaca Pugna|bello Actiaco]] ullo modo interesse passus est, etsi ab ambobus partibus sollicitatus. Reliqua aetate sua velut artium et litteratorum hominum patronus fuit. Itaque cum [[Augustus]] principes civitatis ad Urbem Romam ornandam exemplo suo imitando hortaretur, Asinius Pollio [[Atrium Libertatis]] magno sumptu restituit, ubi [[bibliotheca]]m publicam primus Romanorum condidit<ref>[[Ovidius]], ''Tristia'' III,1,71-72.</ref> et pulcherrima signa optimorum artificum Graecorum collegit ac populo exhibuit. Orationes etiam nonnumquam, clientium suorum defendendorum causa, apud iudices habuit quas postea edidit.