Quantum redactiones paginae "Cultura" differant

Content deleted Content added
m →‎Vide etiam: use new formula
m ~ (1K, 10K)
Linea 155:
Origo "humanitatis" definitur tempus in nostra evolutione ubi<!--+haec (add when the rest of the quote is Latinized)--> instrumenta facta sunt princeps selectionis in nostris corporibus cerebrisque fons. Id est "diagnosticum" ''[[Homo symbolicus|Hominis symbolici]]'' (Deacon 1997:344).
 
Secundum Deacon, hoc abhinc annos inter 20 et 25 centum milia incidit, tempore primi argumenti fossilis usús instrumentorum lapideorum et initii proclivitatis auctús magnitudinis cerebri, sed evolutio linguae symbolicae est ipsa causa—et non effectus—harum proclivitatum (Deacon 1997:340). Disertius, Deacon subiecit ''[[Australopithecus|australopitheci]],'' sicut simiis hodiernis, instrumenta usi esse; fortasse per "milionas"millionas annorum historiae australopithecorum, multae catervae evoluisse symbolica communicationis systemata. Sola res necessaria fuit unam ex his catervis tam eius circumiecta mutare quam "introduceret selectionem pro varissimis facultatibus eruditionis quam priores species adfectae" (Deacon 1997:347). Haec caterva vel gens elaborationem Balwinianam repentine coepit—effectus scalare, qui eorum evolutionem ad genus ''[[Homo (genus)|Hominis]]'' instigavit.
 
Rogat Deacon quae mutationes morum circumiectorumque potuisse facere evolutionem cogitationis symbolicae "adaptivam." Is vehementius dixit pondus distinctionis humanorum ab omnibus aliis speciebus, non ut intelligentiae[[intellegentia]]e humanae det ius,<!--that he might privilege human intelligence--> sed ut eam "problematizet" ([[Anglice]]: ''problematize''). Quod evolutio ''Hominum sapientium'' coepit cum maioribus quibus non iam fuit cultura, quid eos deduxit de consiliis cognitionis, eruditionis, communicationis, et manufacturae instrumentorum quae pro plurimis aliis primatibus fuerunt manseruntque adaptiva (et, subiecerunt nonnulli, pro plerisque aliis animalium speciebus)? Discere systemata symbolorum tempus consumit plus quam aliae communicationis formae; ergo, cogitatio symbolica effecit ut sit alium communicationis consilium, sed non efficacius quam aliorum primatum consilium. Nihilominus, evolvisse aliquid selectionis commodum ''Homini sapienti'' obtulisse debuit. Deacon primum duxit duas in historia evolutionis causas (''determinants''): mores pabulationis, et coniunctiones sexuales. Competitionem pro accessu sexuale circumscribere copia operum socialium in multis speciebus observavit, sed tria constantia reproductionis humanae exemplaria distingui ab exemplaribus aliarum specierum:
# Mares feminaeque ferme alimoniae progenierum succurrunt, quamquam saepe variantibus gradibus modisque variis.
# Plerique in omnibus societatibus adultorum marum feminarumque obligantur ab exclusivis iuribus et prohibitionibus accessús sexualis ad peculiares sexus alii singulos.
Linea 211:
===== ''Exemplaria Culturae'' =====
[[Fasciculus:Ruth Benedict.jpg|thumb|175px|[[Ruth Benedict]] docuit culturas exemplaria distincta sequi.]]
Prima disputatio efficienter suspensa est anno [[1934]], cum Benedict ''Exemplaria Culturae'' (<ref>[[Anglice]]: ''Patterns of Culture.'')</ref> divulgavit, librum quod etiam hodie a prelo venditur. Quamquam hic liber Boasianum [[relativismus culturalis|relativismi culturalis]] principium praeclare populi favori citavit, inter anthropologos fuit grave inventionum Boasianorum epitoma et acuta disiunctio a Boas ipsius emphase in mobilitate diversarum culturae proprietatum. "Labor anthropologicus a devotione ad investigationem proprietatum culturalium obrutus est," inquit, "potius ad iudicium culturas esse totas res articulatas" (Benedict 1934:48). Mota autem a [[Bronislavius Kasper Malinowski|Bronislavio Malinowski]], anthropologo sociali [[Polonia|Polonico]] [[Britanniarum Regnum|Britannicoque]], ea posuit "primam postulationem, ut hodie videtur, esse perscrutari culturam viventem, scire eius consuetudines mentis et partes eius institutorum," et "solam viam quo possumus scire significationem selectorum morum singulorum esse contra circumiecta causarum et animi motus et aestimationes quae in illa cultura factae sunt instituta" (Benedict 1934:49). Mota a [[Gulielmus Dilthey|Gulielmo Dilthey]] et [[Osvaldus Spengler|Osvaldo Spengler]], [[Germania|Germanis]] [[historia|historiae scriptoribus]], insuper a [[psychologia gestalt]], ea arguit "summam statuere eius partes, non solum eorum coniunctionem, sed eorum naturam ipsam" (Benedict 1934:52) et "culturas, itidem, esse plus quam summas earum notarum" (Benedict 1934:47). Sicut omnis lingua quo homines loquuntur res selectas extrahit ex ampla sed finita serie [[sonus (physica)|sonorum]] quos quodvis os humanum (labi carens) facere potest, conclusit ea in quaque societate homines, per tempus et elaborationibus consciis et non consciis, eligere ex ampla sed finita serie culturae notarum, quae deinde miscent ut unicum distinctumque exemplar forment (Benedict 1934:23–24).
:Significatio morum culturalium non exhauritur cum perspicue intelleximus<!--=when we have clearly understood--> eius naturam esse rem loci, ab hominibus factam et mobilissimam. Inclinatione ad integritatem propendet. Cultura, sicut homo singulus, ad summam est constans cogitationis actionisque exemplar. . . .<!-- Intra quamlibet culturam, there come into being characteristic purposes not necessarily shared by other types of society. In obedience to their purposes, each people further and further consolodates its experience, and in proportion to the urgency of these drives the heterogeneous items of behavior take more and more congruous shape.--> Totae in cultura, actiones pessime digestae<!--=the most ill-assorted acts--> fiunt proprietates eius finium separatorum, saepe a non verisimillimis mutationibus. (Benedict 1934:46)
[[Fasciculus:Edward Curtis Image 005.jpg|thumb|300px|left|Homines [[Kwakwaka'wakw]] (olim ''Kwakiutl'' appellatis) apud ''[[potlatch]],'' [[praestatio]]nem et rem culturae; [[photographum]] ab [[Eduardus Curtis|Eduardo Curtis]] factum.]]
Linea 217:
Cum Benedict paene omnes culturas exemplaria habere putaret, ea haec exemplaria inventionis humanae causa per tempus mutari posuit, et variae igitur mundi societates distincta ingenia habere. ''Exemplaria Culturae'' culturas [[Dobu]], [[Kwakiutl]], [[Zuni]]que, ut vehementius diceret varios humanitatis modos comparavit. Benedict observavit multos homines in Mundo Occidentali credere hanc sententia se cogere relinquere eorum "somnia perennitatis et 'idealitatis'" cum singuli erroribus autonomiae{{dubsig}}" et pro multis, hoc existentiam "inanem" facere (Benedict 1934:277). Disseruit autem simul ac homines exitus investigationum scientificarum accipiant, eos "tunc attacturos ire fidem socialem quae veritatem melius imitatur, accipientes ut causas spei et nova tolerantiae fundamenta praesentium et aeque firmorum vitae exemplarium quae homines ex crudis existentiae materiebus pro se generaverunt" (Benedict 1934:277).
 
Haec sententia de cultura immanem effectum extra [[anthropologia]]m habuit, et dominata est anthropologiam Americanam usque ad [[Bellum Frigidum]], cum [[Sidney Mintz]], [[Eric Wolf]], et alii anthropologi gravitatem virtutemque tractandi "quemque culturam" ut "mundum in se" et "stabiliorem" reiecerunt (Benedict 1934:271). Putabant hoc aditum nimis saepe ignorare effectum quod [[imperialismus]], [[colonialismus]], et mundialis [[capitalismus|capitalismi]] oeconomia agebant de populis quos Benedict et eius sectatores investigaverunt (et sic disceptationem de coniunctione inter universale et particulare revocare, in forma coniunctionis inter orbem et locum). Interea, eius vis exemplarium mutatorum ([[Anglice]]: ''metamorphizing'') [[structuralismus|structuralismum]] [[Francia|Francicum]] movit, et anthropologos Americanos ad Britannicum functionalismum structuralem attraxit.
 
==== Disputatio de "universalibus" ====
Altera disputatio potestatem universas faciendi postulationes de omnibus culturis tractavit. Tametsi Boas arguit anthropologi non iam conlegisse satis argumenta firma ex diversa societatum selectione ut ei faciant postulationes generales universasve de cultura, annis 1940 alii putaverunt eos esse paratos. Quoniam Kroeber et Benedict arguerant "culturam"—vocem quae potuit dicere gradus loci, regionis, vel trans regiones—esse, nescitur quomodo, "exemplaribus" vel "configurationibus," aliqui anthropologi nunc putaverunt satis data conlecta esse ut probent data saepe habere formas structuris strictis. Quaestio quam hi anthropologi disputaverunt fuit: fuerunt hae structurae artefacta statistica? vel dicta exemplarium mentis? Erupit haec controversia anno [[1949]], cum ''Social Structure,'' liber a [[Georgius Petrus Murdock|Georgio Petro Murdock]] scriptus, et ''Les Structures Élémentaires de la Parenté'' [[Claudius Lévi-Strauss|Claudii Lévi-Strauss]], divulgati sunt.
 
Boas et eius discipulos se opposuit Murdock, anthropologus [[Universitas Yalensis|Universitatis Yalensis]], qui composuit [[Human Relations Area Files]] (HRAF), repositorium quod variabilia culturae in variis societatibus digerit ut anthropologi [[rationes statistici|rationes statisticas]] adhibere possint ad correlationes inter variabilibus indagandos (Murdock 1949, 1967, 1981). Ultimus huius consilii finis fuit interpretationes communes evolvere quae ad maiores culturarum singularum numeros progredientes<!--falsum pro "progressively"--> adhibeant. Murdock et [[Douglas R. White]] deinde canonicum trans culturas exemplum ([[Anglice]] ''standard cross-cultural sample'') ut hanc rationem expoliatur evolvunt.
Linea 236:
===== Provocatio functionalismi structuralis: societas contra culturam =====
Annis 1940, Boasianum culturae iudicium provocatum est a novo paradigmate pro investigatione anthropologiae et scientiae socialis, appellato [[functionalismus structuralis|functionalismo structurali]]. Hoc paradigma libere evolvit, sed in parallelo in [[Britanniarum Regnum|Britannia]] et [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]]. (Hoc in ambobus casibus est sui generis: non habet directam coniunctionem cum structuralismo, nisi structuralismus Francicus et Anglo-Americanus functionalismus structuralis a Durkheim moti sunt; hoc est aliis functionalismi formis simile, sed non cognatum cum eis.) Quoniam Boasiani anthropologiam habuerunt scientiam naturalem ad studia hominis dicatam, structurae functionalistae anthropologiam habuerunt unam scientiam socialem inter multis, ad studia humanitatis unius faciei propriae dicatam. Hoc homines functionalismum structuralem sustinentes iniecit ut ei "culturae" tractum ([[Anglice]]: ''scope'') redefinant et redigant.
[[Fasciculus:Tikopia ISS002.PNG|thumb|200px|left|Despectus in [[Tikopia]]m ex aere[[aer]]e: ubicumque homines habitant, ibi est cultura.]]
 
In [[Britanniarum Regnum|Britannia]], ortum functionalismi structuralis exspectatum est in ''We, the Tikopia'' ([[1936]]), libro a [[Raimundus Firth|Raimundo Firth]] ([[1901]]–[[2002]]) de incolis [[Tikopia]]e, insulae in [[Polynesia]], scripto, et in operibus [[Meyer Fortes]] ([[1906]]–[[1983]]), et ultro demonstratum anno [[1940]], cum [[Eduardus Evan Evans-Pritchard]] (1902–1973) ''African Political Systems'' divulgaret. His in operibus, hi anthropologis permixtionem notionum eorum suasoris, [[Bronislavius Malinowski|Bronislavii Malinowski]] (1884–1942), et eius aemuli, [[A. R. Radcliffe-Brown]] (1881–1955). Malinowski et Radcliffe-Brown anthropologiam—quam ei appellaverunt "[[anthropologia socialis|anthropologiam socialem]]"—duxerunt eum ramum sociologiae quem dicunt societates primitivas. Secundum Malinowskiana [[functionalismus|functionalismi]] theoriam, omnibus hominibus sunt quaedam necessitates biologicae, sicut necessitas cibi et perfugii, et hominibus est biologica reproductionis necessitas. Omnis societas suas instituta evolvit, quae has necessitates explent. Ut haec instituta operantur, singuli agunt proprias personas sociales, quae eorum actiones interactionesque ordinant. Quamquam participes in quivis societate ultimos usus eorum personarum et institutorum non semper comprehendant [[ethnographia|ethnographus]] exemplar horum usuum diligenti vitae socialis observatione evolvere potest (Malinowski 1944). Radcliffe-Brown, Malinowski notionem usús reiciens, arbitratus est generalem primitivae vitae socialis theoriam posse construi solum diligenti variarum societatum comparatione. Motus ab operibus [[Aemilius Durkheim|Aemilii Durkheim]] sociologi Francici, qui arguit societates primitivas et hodiernas distinguuntur a propriis structuris socialibus, Radcliffe-Brown arguit anthropologos primum socialem cuiuslibet societatis structuram debuisse tabulare antequam structuras societatum variarum compararent (Radcliffe-Brown 1952).
Linea 260:
==== Symbolicum contra adaptivum: 1946–1968 ====
[[Fasciculus:Relatives Chart.svg|thumb|400px|Vocabula et coniunctiones cognationis [[Civitates Foederatae|Americanae]] (tabula Anglice signata).]]
[[Fasciculus:Indian Cock Fight.jpg|thumb|150px|left|Pugna inter [[Gallusgallus|pullis]] in [[India]]: utilitatem ex [[animal]]ibus capere est res culturae humanae.]]
[[Fasciculus:Huli wigman.jpg|thumb|150px|left|Homo [[Huli]]ensis ex [[Loca Montuosa Australia (Papua Nova Guinea)|Locis Montuosis Australibus]] [[Papua Nova Guinea|Papuae Novae Guineae]]: [[vestitus]] est res culturae.]]
[[Fasciculus:Chen Hongshou, leaf album painting.jpg|thumb|150px|left|[[Pictura]] in folio a [[Chen Hongshou]], pictore [[Domus Ming|Domūs Ming]], facta: [[ars|artes]] sunt res culturae.]]
[[Fasciculus:CowHA.jpg|thumb|150px|left|In [[Hinduismus|Hinduismo]], [[bos]] divitias, [[vis|vim]], et altruismum significat: [[significatio (linguistica)|significatio]] ipsa est res culturae.]]
[[Clifford Iacobus Geertz|Clifford Geertz]] ([[1926]]–[[2006]]) et [[David Murray Schneider]] ([[1918]]–[[1995]]), [[discipulus|discipuli]] Parsons, et [[Roy Wagner]] (n. [[1934]]), discipulus Schneider, habuerunt gravia vitae curricula ut anthropologi culturales, et evolverunt [[schola]]m intra anthropologia culturali Americana, anthropologiam symbolicam appellatam, studium constructionis socialis et effectuum socialium symbolorum (Dolgin, Kemnitzer, & Schneider 19xx; Geertz 1973; 1968; Wagner 1980). Quod anthropologia symbolica facile fuit complementum studiorum anthropologorum socialium vitae socialis et structurae socialis, multi Britiannici "functionalistae structurales" (qui reiecerunt vel non curaverunt Boasianam anthropologiam culturalem) Parsonianam ''culturae'' et ''anthropologiae culturalis'' definitionem receperunt. [[Victor Witter Turner|Victor Turner]], anthropologus Britannicus qui ex [[Britanniarum Regnum|Britannia]] profectus est ut in [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis Americae]] doceat, fuit gravis "pons" inter Americanam Britannicamque anthropologiam symbolicam (Turner 1967).
 
Linea 280:
 
=== Archaeologia: res et significatio ===
[[Fasciculus:Orkney Skara Brae.jpg|thumb|175 px175px|[[Domus]] excavatae apud Skara Brae, plenissimus [[Europa]]e vicus Neolithicus.]]
[[Fasciculus:Levallois Point-Animation.gif|thumb|175px|Manufactura [[punctus Levallois|puncti Levallois]].]]
[[Fasciculus:Monte Albán archeological site, Oaxaca.jpg|thumb|175px|[[Monte Alban|Albanus Mons]], situs archaeologicus.]]
 
[[Fasciculus:Monte Albán archeological site, Oaxaca.jpg|thumb|175px|[[Monte Alban]], situs archaeologicus.]]
[[Fasciculus:CatalHoyukSouthArea.JPG|thumb|170px|Cava apud Regionem Meridiem [[Çatal Höyük]].]]
[[Fasciculus:Museum of Anatolian Civilizations003.jpg|thumb|175px|Pictura muralis [[Bos primigenius|bovis primigenii]], [[cervus|cervi]], et [[homo|hominum]] Çatalhöyük in vico tempore millennio sexto a.C.n.; Museum of Anatolian Civilizations, [[Ancyra]]e in [[Turcia]].]]
 
Saeculo undevicesimo, [[historia]] ab [[archaeologia]] saepe suppleta, finis archaeologi fuit res factas secundum eorum [[typologia]]m [[stratigraphia]]mque agnoscere, ergo eorum tempore spatioque locum metari. Franciscus Boas archaeologiam esse unus ex quattuor ramorum anthropologiae Americanae instituit, et disceptationes inter archaeologos saepe disceptationes inter anthropologos culturales aequare. Annis 1920 et 1930, [[Vere Gordon Childe|V. Gordon Childe]] archaeologus [[Britanniarum Regnum|Britannicus]] et [[W. C. McKern]] archaeologus [[CFACivitates Foederatae|Americanus]] libere coeperunt minus habere tempus artefacti et magis homines qui eum fecerunt. Cum archaeologi iuxta historiae scriptores laborant, materies historiace saepe eorum quaestiones solvunt, sed cum materies historicae carent, archaeologi novas rationes debent evolvere. Childe et McKern attenderunt coniunctiones inter res coniunctim inventas; eorum opus fundamentum instituit exemplaris trium graduum:
# Artefactum singularis, quod habet superficiem, formam, et proprietates technologicas (exempli gratia, [[sagitta (arma)|sagittae]] caput)
# Subcongeries ([[Anglice]]: ''subassemblage''), quae consistit in artefactis coniunctim inventis, et olim probabiliter coniunctim adhibitis (sagittae caput, [[arcus (arma)|arcus]], [[culter]])
Line 316 ⟶ 315:
Constituitur unum grave subculturae genus communitate advenarum. Ad tales communitates et earum culturas, saltem sunt quattuor aditus:
* [[Cultura ducens]] ([[Theodisce]] ''Leitkultur''): doctrina in [[Germania]] a [[Bassam Tibi]] (n. [[1944]]) anno [[1998]] proposita, quae habet partes minores posse suam "identitatem,"{{dubsig}} sed eos debere saltem sustinere maxima culturae eorum societatis principia.
* [[Conflatorium]] ([[Anglice]]: ''melting pot''): In [[CFACivitates Foederatae|Civitatibus Foederatis Americae]], sententia posteris tradita fuit imago [[olla]]e ubi omnes advenarum culturae commiscentur sine interventu civitatis.
* [[Monoculturalismus]]: in nonnullis civitatibus [[Europa|Europaeis]] cultura cum [[nationalismus|nationalismo]] ita arte conectitur, ut consilia administrationum in advenis "adsimilandis" consistant. Migrationibus quidem et peregrinationibus auctificis nuper factum est, ut multae civitates Europaeae multiculturalismo se experirentur.
* [[Multiculturalismus]]: consilium advenas et alios eorum culturas conservare debere, et culturas varias inter se cum bona pace intra civitatem agere.
Line 330 ⟶ 329:
[[Inventio culturae]] nunc significat "quaevis nova res quae catervae hominum utilis est, in eorum moribus expressa, at non exstans res corporea." Summae hoc tempore saeculum mutationis culturalis mundo usu venit, ab auctu commercii inter civitates pulsa, mediis quoque cumulatis,<!--Anglice: mass media--> et supra omnes auctu [[numerus civium|numeri civium]]. (Vide [[Unda Tertia|Undam Tertiam]].) Culturae penitus adficiuntur a viribus qui mutationes maturant et a viribus qui mutationes tardant. Hi vires [[structura socialis|structuris socialibus]] et eventibus naturae sunt cognati, et in perpetuitate notionum usuumque culturalium in structuris praesentibus implicantur, quae ipsae mutationi obnoxiae sunt (Boyd & Richerson 2005; O'Neil 2006). (Vide [[Structuratio]]nem.)
 
Certamen sociale et evolutio technologiarum mutationes intra societatem proferre potest, elaborationes sociales mutando, novasque [[theoria schematorum|culturae theorias]] promovendo, et [[actor generativus|actionem generativam]] incitando vel sinendo. Hae commutationes sociales nutrire possunt commutationes [[ideologia]]e et alia commutationis culturalis genera. Exempli gratia, [[feminismus|motus feminarum]] in [[CFACivitates Foederatae|Civitatibus Foederatis Americae]] est in novis facultatibus versatus, quae commutationem in coniunctionibus inter sexus, generis et oeconomiae structuras emendantes, procreaverunt. [[Circumiectum naturale|Circumiecta naturalia]] quoque sunt gravia. Ultimá [[aetas glaciei|aetate glacie]] exeunti, plurimae [[silva]]e [[zona tropica|tropicae]] redierunt, [[planta]]e domesticationi aptae orsae sunt, unde inventio [[agricultura]]e, quae vicissim multas culturae res novas et commutationes in elaborationibus socialibus effecerunt (Pringle 1998:1446; Steward 1955).
[[Fasciculus:lakalaka.jpg|left|thumb|350px|''[[Lakalaka]]'' ex [[Kanokupolu]] pro septuagensimo Regis [[Tonga]]e die natali perficitur. In media linea, Pilolevu Tuita Principissa, atrata, subrufá in crinibus penná, saltat ''vahenga'' (prima saltatrix). [[Vestitus]], [[saltatio]], et [[structura socialis]] sunt res culturae.]]
 
Line 336 ⟶ 335:
[[Fasciculus:Franz Bopp (2).jpg|thumb|150px|[[Franciscus Bopp]], unus ex conditoribus studii [[linguae Proto-Indo-Europaeae|linguarum Proto-Indo-Europaearum]].]]
 
Artes liberales in maximis gratiosisque mundi societatibus sunt fecundus notarum culturalium fons. Multi igitur criticorum earum artium commentarii quaestiones evolutionis culturae attingunt; nec non anthropologi eas, praecipue in societatibus parvis remotisque, investigaverunt. [[Tikopia]]e, in una ex [[Disiunctae Polynesiae Occidentalis insulae|Disiunctis Polynesiae Occidentalis insulis]] in [[Melanesia]], [[Raimundus Firth]] et James Spillius (1963) discipulus mutationes rituum paganorum inter annos [[1929]] et [[1952]] investigaverunt; varii quoque anthropologi in effectus [[Christianitas|Christianitatis]] in diversis [[Oceania]]e culturis inquisiverunt (Boutilier, Hughes, & Tiffany 1978). [[Adrienna Lois Kaeppler|Adrienna L. Kaeppler]], nunc curator [[ethnologia]]e [[Oceania|Oceanicae]] apud [[Museum Nationale Historiae Naturalis (Vasingtonia)|Museum Nationale Historiae Naturalis]], exquivisit (1970) quomodo quidam [[saltatio]] grandis, visa descriptaque in [[Tonga|Insulis Benevolis]] a [[Iacobus Cook|Praefecto Cook]] anno [[1773]], erat saeculo undevicensimi exeunti facta in saltationem ''[[lakalaka]]m,'' quae anno [[2003]] ab [[Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum|UNESCO]] declarata est Opus Summo Artificio Factum Hereditatis Oralis et Non Tractabilis Hominum.<ref>[[Anglice]]: ''Masterpiece of the Oral and Intangible Heritage of Humanity.''</ref> In [[musica]], [[Iacobus W. Love]], anthropologus Americanus, carmina puerorum [[Samoa]]norum tractans (1991) paene ut si ipsa fuerint vivae corporis compages, commutationes in eorum [[phonema]]tibus, [[morphema]]tibus, [[melos|melis]], [[rhythmus|rhythmis]], structuris, et significationibus indagavit, ut has commutationes habere notas easdem mutationibus in [[species|speciebus]] [[biologia|biologicis]] a [[Lex Williston|Lege Williston]] descriptis confirmaret. Etiam celeritatem mutationum in nonnullis [[puer]]orum [[carmen|carminibus]] respexit—parvum exemplum magnae quaestionis [[celeritas|celeritatis]] evolutionis culturalis (Carneiro 2003:169–173).
 
Similiter, [[glottologia|glottologi]], verba in opinabilibus linguis [[reconstructio linguistica|reconstruendis]], evolutionem linguarum investigaverunt. Inclutissima familia linguarum hoc in respectu est [[Lingua Protoindoeuropaea|lingua Proto-Indo-Europaea]]. [[Gulielmus Jones]] anno [[1786]] docuit linguas [[Lingua Sanscrita|Sanscritam]], [[Lingua Graeca|Graecam]], [[Lingua Latina|Latinamque]] ortas fuisse de "quodam fonte commune, qui, fortasse, non iam exstat."<ref>Gulielmus Jones, "[[Third Anniversary Discourse (Jones)|Third Anniversary Discourse]]" in ''[[Asiatick Researches]]'' vol. 1 (1798).</ref> [[Franciscus Bopp]] ([[1791]]–[[1867]]) [[Germania|Germanus]] eruditum [[historia]]e harum linguarum studium in libro anno [[1816]] divulgato solide constituit, et glottologorum ut videtur legiones posthac rem magnopere auxerunt. Ex vocabulis [[protolingua]]rum, glottologi coniecturas de cultura et societate praeteritis variis capiunt. [[Calvert Watkins]], professor Americanus, hoc fecit (1995), breviter in praefatione libri ''The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots'' (2000:xxi–xxxv). J. P. Mallory (1989) et [[Colin Renfrew]] (1987) eaedem quaestioni [[archaeologia]]m [[glottologia]]mque consociando se dedunt. Pro culturis [[Polynesia]]e, insignis glottologiae conatus ad hoc conficiendum est ''Hawaiki, Ancestral Polynesia: An Essay in Historical Anthropology.''<ref>Vinton & Kirch 2001.</ref>
Line 345 ⟶ 344:
Uberrimus mutationis culturalis fons est continuus inter societates contactus. Culturae sunt adfectae a tali contactu, qui variationes mutationesque consuetudinum culturalium possunt vel proferre vel retardare. [[Bellum]] culturale (Huntington 1996) vel alia lucri contentio evolutionem [[technologia|technologicam]] et coniunctiones sociales commovere potest. Praeter haec, notiones culturales ab alia societate ad aliam [[diffusio (anthropologia)|diffusione]] vel [[acculturatio]]ne transferri possunt.
 
Per [[diffusio (anthropologia)|diffusionem]], alicuius forma (quamquam non necessarie significatio) ab alia cultura ad aliam migratur. Exempli gratia, [[Pastillum Hamburgense|pastillum hamburgense]], cibus in [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]] quotidianus, invectus in [[Sina (regio)|Sinam]] visus est peregrinus. Eruditi vocabula pro varietatibus mutationis culturalis abs contactu inter societates excitatis excogitaverunt. Theoria [[diffusio]]nis se offert ex radicibus in investigationibus exemplar quod rogat cur et cum singuli culturaeque ad novas notiones, usus, operaque accedunt. "[[Diffusio stimulata]]"<!--Anglice: stimulus diffusion--> vel "partitio notionum" casum describit ubi una pars unius culturae inventionem divulgationemque in alio excitat. "[[Mutuari recta|Mutari rectá]]"<!--Anglice: direct borrowing--> significat diffusionem [[technologia|technologicam]] vel tractabilem ex alia cultura ad aliam.
[[Fasciculus:Gorskii 04412u.jpg|thumb|400pxupright=1.25|Pendet etiam ex cultura sensus temporis. Hoc photographum anno [[1913]] captum est, sed pro homine Occidentali conicere tempus est difficile, absentiae signorum culturalium causa. Photographum primum [[color]]ibus caruit. Hoc est compositum digitis factum a Blaise Agüera y Arcas anno [[2004]], [[color]]ibus additis cum manu in editione a WalterStudio annis [[2000]] et [[2001]].]]
 
Eruditi verbo ''[[acculturatio]]nis'' multas notiones subiciunt, sed hoc in contextu verbum modo significat substituere notas aliae culturae pro eas aliae, sicut in casu quorumdam [[Indi Americani|indigenarum Americanum]] et multarum indigenarum totius orbis terrarum per elaborationem [[colonizatio]]nis evenit. Elaboratio cognati gradu singulare [[adsimilatio culturalis|adsimilationem culturalem]] ("adoptionem" aliae culturae ab homine uno) et [[transculturatio]]nem amplectuntur.
 
{{NexInt}}
{{div col|2}}
[[Fasciculus:Gorskii 04412u.jpg|thumb|400px|Pendet etiam ex cultura sensus temporis. Hoc photographum anno [[1913]] captum est, sed pro homine Occidentali conicere tempus est difficile, absentiae signorum culturalium causa. Photographum primum [[color]]ibus caruit. Hoc est compositum digitis factum a Blaise Agüera y Arcas anno [[2004]], [[color]]ibus additis cum manu in editione a WalterStudio annis [[2000]] et [[2001]].]]
*[[Adsimilatio culturalis]]
*[[Alphabetismus]]
Linea 361:
*[[Cultura urbana]]
*[[Culturomia]]
*[[Geographia culturalis]]
*[[Inclinatio culturalis]]
*[[Diffusio culturalis]]
*[[Dissonantia culturalis]]
Line 369 ⟶ 367:
*[[Fabula urbana]]
*[[Evolutio hominis]]
*[[ImperialismusGeographia culturalis]]
*[[InclinatioImperialismus culturalis]]<!--
*[[GeographiaInclinatio culturalis]]-->
*[[Interculturalitas]]
*[[Materialismus culturalis]]
*[[Neocolonialismus culturalis]]
*[[Pseudocultura]]<!--
*[[Structuratio]]-->
*[[Studia culturalia]]
*[[Studia institutionum culturalium]]
*[[Subcultura]]
*[[Theoria culturae]]
{{div col end}}
 
== Notae ==
Line 475 ⟶ 476:
* Lieberson, Stanley. [[2000]]. ''A Matter of Taste: How Names, Fashions, and Culture Change.'' [[Portus Novus]], [[Connecticuta]]e: Yale University Press. ISBN 0-300-08385-8, 978-0300083859.
* Lockwood, Victoria S. 2003. ''Globalization and Culture Change in the Pacific islands.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Prentice Hall. ISBN 0-13-042173-1.
* [[Iacobus Wainwright Love|Love, Jacob Wainwright]]. [[1991]]. ''Samoan Variations: Essays on the Nature of Traditional Oral Arts.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Garland Publishing. ISBN 0-8240-2985-2.
* Lyman, R. Lee, et Michael J. O'Brien. [[2003]]. ''W. C. McKern and the Midwestern Taxonomic Method.'' Tuscaloosa: University of Alabama Press.
* [[Bronislaus Malinowski|Malinowski, Bronislaw]]. [[1944]]. ''The Scientific Theory of Culture.''
Line 571 ⟶ 572:
* [http://www.wsu.edu/gened/learn-modules/top_culture/culture-index.html Quid sit Cultura?] apud www.wsu.edu (Universitas Civitatis Vasingtoniae)
* [http://www.dfait-maeci.gc.ca/cfsi-icse/cil-cai/home-en.asp Sedes Scientiae inter Civitates,] apud www.dfait-maeci.gc.ca
 
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Anthropologia}}
Line 582 ⟶ 584:
[[Categoria:Scientia]]
[[Categoria:Societas hominum| ]]
 
[[diq:Portal:Zagon]]