Quantum redactiones paginae "Gulielmus Busch" differant

Content deleted Content added
 
Linea 4:
 
== Vita ==
Annis [[1841]] - [[1846]] puer et iuvenis in vico [[Ebergötzen]] apud [[Gottinga]]m vivebat. Filius pistorius amicus eius fuit atque Busch sui et eius in carmine de [[Maxus et Mauritius|Maxo et Mauritio]] (conversionem in linguam [[lingua Esperantica|Esperanticam]] curavit [[Rudolphus Fischer]]) commemoravit. 4
 
Ingeniarium eum fieri volebatur, ut quattuor annos scholam polytechnicam [[Hannoverae]] frequentaret. Postea in academiis Dusseldorpii, Antverpiae et Monaci fuit. Anno 1859 delineavit seriem suam primam pro periodico praetitulato »Fliegende Blätter« quam propriis versibus ornavit. Sequebantur inter alia: »Das Rabennest«, »Die beiden Enten«, »Das naturgeschichtliche Alphabet«, »Die bösen Buben von Korinth« Culmen denique fuerunt annis 18600 »Max und Moritz« et »Hans Huckebein, der Unglücksrabe«. Multis hominibus notus factus est libellis suis [[Ecclesia Catholica Romana|anticatholicis]] »Der heilige Antonius von Padua« (1870), »Die fromme Helene« (1871) et »Pater Filucius« (1873), qui multis exemplaribus vulgabantur. Facetiae scintillantes et saturae mordacissimae uniuntur cum consuetudine characteres momentaque optime adumbrandi. Quae commodia videntur etiam in posterioribus operibus urbanis (»Der Geburtstag«, »Der Haarbeutel«, »Dideldum«, »Herr und Frau Knopp«, »Bilder zu Jobsiade« et alia).
Minus notum est eum exarasse poemata imaginibus egentia quoque, quae edita sunt sub titulo »Kritik des Herzens«. Longum tempus vixit in urbe natali, inde ab anno 1898 autem in Mechtshausen.
 
==Fons==
Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 3. Leipzig 1905, p. 649 quae [http://www.zeno.org/nid/20006385532 legi possunt in interreti hic.]