Quantum redactiones paginae "40 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 5:
*Mense februario [[Lucius Antonius]] et [[Perusia|Perusini]] ad deditionem coacti sunt.
*[[Octavianus Augustus|Octavianus]] ad Alpes adversus legatum [[Marcus Antonius|Marci Antonii]], [[Quintus Fufius Calenus|Quintum Fufium Calenum]], progreditur qui tum forte obiit. Qua occasione arrepta Octavianus adversarii et legiones et provinciam (Galliam) sibi retinuit.
*Marcus Antonius in Italiam rediit et [[Brundisium]] obsedit quia incolae portas sibi clauserant : etenim Antonius nec cum [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscripto viro]], [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32 a.C.n.)|Gnaeo Domitio Ahenobarbo]] in gratiam redire contra Octavianum dubitaverat nec societatem cum [[Sextus Pompeius|Sexto Pompeio]] inire. Iam bellum inevitabile videbatur cum et milites et amici utriusque [[Triumviratus|triumviri]] ad condiciones pacis eos impulerunt :
* '''[[Pax Brundisina]]''' inter [[Octavianus|Caesarem Octavianum]] et [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] : Octavianus occidentales provincias Imperii Rommani accepit, Antonius vero orientales, dum [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] Africa contentus esse debet. Praeterea Antonius sororem Octaviani, [[Octavia Minor|Octaviam]], uxorem duxit.