Quantum redactiones paginae "Spyridon Lamprus" differant

Content deleted Content added
m bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
+signature
Linea 2:
{{L1}}
'''Spyridon Pauli f. Lamprus''' ([[Graece]] Σπυρίδων Παύλου Λάμπρος; natus [[Corcyra]]e anno [[1851]]; mortuus [[Peparethos|Peparetho]] anno [[1919]]), filius [[Paulus Lamprus|Pauli Lampri]] numismatistae, fuit eruditus litterarum Graecarum aevi Byzantini, professor historiae et rector [[Universitas Athenarum|Universitatis Athenarum]]; sub rectoratu eius celebrata est annum 75um universitatis conditae. Fuit etiam [[primi ministri Graeciae|primus minister Graeciae]] a die [[10 Octobris]] [[1916]] usque ad diem [[5 Februarii]] [[1917]]. Mense Iulio eiusdem anni in exsilio missus est ad insulam Peparethum ut qui res politicas Graecas pro rege et contra Eleutherium Benizelum direxisset; ibi incarceratus mortuus est. Filia eius, nomine [[Lina Tsaldare]], fuit minister rerum Europaearum inter annos 1956 et 1958.
 
[[Fasciculus:Lampros-Signature.jpg|thumb]]
 
Spyridon Lamprus rebus gestis studuit [[Lipsia]]e, [[Lutetia]]e, [[Berolinum|Berolini]], [[Londinium|Londinii]], [[Vindobona]]e, sed praecipue apud [[Universitas Athenarum|Universitatem Athenarum]] sub tutela Byzantinistae [[Constantinus Paparregopulus|Constantini Paparregopuli]].