Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Quintus Fufius Calenus''' (mortuus [[40 a.C.n.]]) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui bellis civilibus [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] atque post eius necem [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] fautor erat. Ultima parte anni [[47 a.C.n.]] cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper [[Optimates|optimatibus]] in republica adversabatur.
==Cursus honorum==
* 70 a.C.n. (circa) [[triumviri monetales|triumvir monetalis]] siquidem [[Denarius|denarium]] KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita [[Honos (deus)|Honoris]] et [[Virtus (dea)|Virtutis]], ex altera Romam et Italiam dextras iungentes<ref>Quae figurae ad concordiam pos Sociorum Bellum renatam alludunt.</ref> praebentem<ref>Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad [[Gens Mucia|gentem Muciam]] pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.</ref>
*61 a.C.n. [[Tribunus plebis]] [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,14.</ref> atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
*59 a.C.n. [[Praetor]] (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de suffragiis dandis tulit.