Quantum redactiones paginae "Ethica" differant

Content deleted Content added
m ~ (1K, 10K)
No edit summary
Linea 79:
 
[[Ayn Rand]] et [[Robertus Nozick]], philosophi [[CFA|Americani]], liberalismum strictum defenderunt, egoismi classici similem, praesertim quod ad [[phiosophia politica|philosophiam politicam]] attinet. Hanc enim opinionem [[Immanuel Kant|Kantianam]] proferunt, suum quemque hominem finem singularem esse, nec decere quemquam alterius hominis bono uti instrumento, quo bonum suum provehat; videre, ne quid detrimenti capiant cuiusquam hominis bona iuste parata, officium rei publicae esse. Bona iuste parata sunt, si rite et ratione efficaci creverunt. Quae notio 'iusti' omnium contra omnes competitioni favet, et quidem [[neoliberalismus|neoliberalismum]] redolet. Requirendum est, num istud talis forma rei publicae sit, in qua validi locupletes bonaque competendi facultate praediti vivere velint. Iam [[Thomas Hobbes]] olim mirabatur, cur bellum omnium contra omnes non habeamus. Etiam validi et divites, si rem publicam satis bonam, ubi tuti et scuri vivere possint, parere velint, intellegunt consentaneum esse aliquibus commodis egoisticis cedere, dum eadem opera alia commoda, sicut securitatem socialem, consequi possint. Quae cum ita sint, egoismus classicus alruismo mixtus esse videtur.
 
Altruismus egoismi contrarium est, Docet enim actorem quidlibet facientem ceterorum bonum respicere debere. Altruismi genera varia sunt. [[Nicholas Rescher]] in libro, quem de sympathia (''Unselfishness'', [[1975]]) scripsit, dicit hominem et natura et disciplina benevolum esse, et quidem talem, qui mente in alterius locum se supponere velit, praesertim si affinitate aut amicitia coniunctus sit. Quos sensus sympatheticos Rescher "affectus vicarios" (''vicarious affects'') appellat.<ref>Rescher 1975: passim.</ref>
 
{{NexInt}}
Line 116 ⟶ 118:
* Prichard, H.A. 1912. Does Moral Philosophy Rest on a Mistake? ''Mind'' 21: 21–37.
* Rawls, John. 1971. ''A Theory of Justice.'' Harvard University Press.
* Rescher, Nicholas. 1975. ''Unselfishness. The Role of the Vicarious Affects in Moral Philosophy and Social Theory.'' University of Pittsburgh Press.
* Ross, W. D. 1930. ''The Right and the Good.'' Oxford University Press.
* Scheler, Max. 2014. ''[https://books.google.fi/books?id=2wdhBAAAQBAJ&printsec=frontcover&hl=fi#v=onepage&q&f=false Der Formalismus in der Ethik und die materiale Wertethik. Neuer Versuch der Grundlegung eines ethischen Personalismus]''. Herausgegeben von Christian Bermes unter Mitarbeit von Annika Hand. Hamburgi: Felix Meiner Verlag. [Editio nova in editione anni 1927 posita; primua editio 1913-1916.]