Quantum redactiones paginae "Utilitarismus" differant
Content deleted Content added
m →Nexus externi: Inutiles aut mortuos dempsi. |
mNo edit summary |
||
Linea 3:
[[Fasciculus:Singer1.jpg|thumb|170px|[[Petrus Singer]], philosophus moralis [[Australia]]nus.]]
'''Utilitarismus'''<ref>Victor Cathrein (1915) ''Cursus philosophicus,'' §§ 26, 126, 134. Herder;
Christian Helfer (1991) ''Lexicon Auxiliare'', p. 602. Tertia editio valde emendata. Verlag der Societas Latina; ''Lexicon Recentis Latinitatis'', p. 390. Lampertz, 1998; Jose Juan de Col (2007) ''Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín'', p. 1099. Instituto Superior “Juan XXIII”.</ref><ref>Apud scriptores Anglophonos interdum '''utilitarianismus''', sicut Ad. Tanquerey, ''Synopsis Theologiae Dogmaticae Fundamentalis: Ad mentem S. Thomae Aquinatis, Hodiernis moribus accommodata: de Vera Religione, de Ecclesia Christi, de Fontibus theologicis'' (Baltimorae, 1896), 35–36: "declarat utilitarianismum esse systema non solum immorale, sed etiam prorsus inefficax."</ref> est theoria [[ethica normativa|normativa]], quae optimam actionem [[moralitas|moralem]] docet in [[utilitas|utilitate]] quam maxima positam esse. Utilitas autem varie definiri potest, prout de unius hominis utilitate privata (id est: utilitarismus privatus) aut de hominum societatis utilitate agitur (id est: utilitarismus socialis). [[Ieremias Bentham]], auctor utilitarismi, deducta miseria omnium quaibet actione implicatorum, coacervatione [[voluptas|voluptatis]] utilitatem definivit. Quam notionem quantitativam utilitatis [[Ioannes Stuart Mill]] ita amplificavit, ut, omissis singulis actionibus, animum ad qualitatem attenderet: moralitas utilitaristica [[felicitas|felicitate]] aestimari oportere, felicitatem autem non solum in voluptate sed etiam in absentia miseriae consistere; infelicitatem contra ex miseria et absentia voluptatis constare.<ref>Mill 1861: 10.</ref> In utilitarismo Milliano actio moralis "felicitate" et "voluptate" aestimatur. Quae ratio ab adversariis reicitur, quod nimio opere [[hedonismus|hedonismum]] redoleat. Utilitarismus, item ac [[ethica]] in genere, ad hominem pertinet, quamquam sunt qui "felicitati" [[animal]]ium quoque cavere velint.<ref>Singer 2001.</ref>
Utilitarismus est forma [[consequentialismus|consequentialismi]], cuius adsectatores consecutionibus cuiuslibet actionis [[bonum (ethica)|bonum]] et [[malum (ethica)|malum]] metiuntur. Quae opinio comparari vel coniungi potest cum [[ethica virtutis]], in qua [[virtus]] bonum morale esse putatur. Nonnulli credunt consilia hominum etiam momentum ethicum habere. Utilitarismus ab aliis consequentialismi generibus, sicut [[egoismus ethicus|egoismo ethico]], distincte hoc differt, quod omnes rationes aequabiliter respicit. Suasores utilitarismi inter sese differunt, utrum actus singulares cum utilitate congruere oporteat (id est [[utilitarismus actionis]]), an actores regulas ethicas sequi debeant (id est [[utilitarismus regularum]]). Utilitaristae praeterea dissentiunt, in ratiocinatione utilitatis utrum de tota an de mediana felicitate agatur.
|