Quantum redactiones paginae "Rosarium (oratio)" differant

Content deleted Content added
m bot: use Formula:CathEnc in order to allow automated checks (cf. d:Property:P3241; mutationes minores
Linea 1:
{{Vicificanda}}
[[Fasciculus:Rosary.jpg|thumb|Corona Rosarii.]]
'''Rosarium Virginis Mariae''' prex antiqua est ad [[Maria|Mariam Virginem]]. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes ''Pater Noster'' et ''Ave Maria'' dicere solebant.
 
De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante [[saeculum 13|saeculum tredecimum]]: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annum [[1200]] scripta esse iudicantur. Certius tamen est [[Sanctus Dominicus|Sanctum Dominicum]] illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte [[saeculum 15|saeculo quinto decimo]] tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab [[Ecclesia Catholica]], sed a ceteris Christianis etiam recitatur.
 
Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. [[Prex]] unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.
 
Multi ''papa''e [[Encyclica Epistula|encyclicae]] rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa [[Leo XIII]] (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae [[Virgo Maria|Virginis Mariae]] et Diuturni temporis); papa [[Ioannes XXIII]] ([[Grata Recordatio]]); papa [[Paulus VI]] ([[Mense Maio]]) etc.
 
== Mysteria Rosarii ==
Linea 107:
Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius Papa X anno [[1905]].
 
== Nexus externi ==
* [http://www.rosaryarmy.com Rosary Army - organizatio ad faciendum rosarium]
* [http://rosarioonline.altervista.org Rosarium on line]
* [http://www.newadvent.org/cathen/{{CathEnc|13184b.htm |Disquisitio de origine Rosarii] in [[Catholica Encyclopaedia]] }}
 
{{Hymni et preces Christiani}}