Quantum redactiones paginae "Ioannes Baptista Morgagni" differant

m
bot: use Formula:CathEnc in order to allow automated checks (cf. d:Property:P3241; mutationes minores
m (bot: use Formula:CathEnc in order to allow automated checks (cf. d:Property:P3241; mutationes minores)
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
''' Ioannes Baptista Morgagni''' ([[Forum Livii|Fori Livii]] die [[25 Februarii]] [[1682]] natus; [[Patavium (urbs)|Patavii]] die [[5 Decembris]] [[1771]] obiit), fuit illustris [[medicus]], studiosus [[anatomia]]e et [[pathologia|pathologus]] [[Italia| Italicus]], accurate pater ipse novae anatomiae.
[[Fasciculus:Giambattista_morgagni.gif|thumb|300 px|Ioannes Baptista Morgagni]]
== Vita ==
 
Sedecim annos natus Morgagni [[Bononia]]e, ubi discipulus [[Antonius Maria Valsalva| Antonii Mariae Valsalva]] fuit, studia incepit et anno [[1701]] [[medicina]]e ac [[philosophia]]e doctor factus est.
 
Investigationes quae Bononiae fecit, Morgagni in primo volume ''Adversaria anatomica'' promulgavit. Anno [[1707]] Morgagni in [[Venetia (urbs)|Venetiam]] iit et illo tempore saepe apud [[universitas|universitatem]] [[Patavium|Patavii]] fuit. Huius universitatis magister medicinae theoricae anno [[1711]] creatus est et usque ad [[mors|mortem]] mansit, sed simul Morgagni medicus in [[Forum Livii|Foro Livii]] erat.
Anno [[1769]] Natio Germanica apud Universitatem eum proclamavit:''Anatomicorum totius Europae Princepem''.
 
Morgagni fuit etiam studiosus [[Lingua Latina|Linguae Latinae]], [[archeologia|archeologus]], [[botanica|botanicus]] ac [[historicus]].
 
== Opera ==
* ''Adversaria anatomica altera et tertia'' (Patavii, [[1717]]).
* ''Adversaria anatomica quarta, quinta et sexta'' (Patavii, [[1719]]).
* ''Epistolae anatomicae duae novas observationes et animadversiones complectentes'' (Patavii, [[1728]]).
* ''Epistolae anatomicae duodeviginti ad scripta pertinentes celeberrimi viri Antonii Mariae Valsalvae'' ([[Venetia (urbs)|Venetiae]], [[1740]]).
* ''De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis'' (Venetiae, [[1761]]), liber qui inquisitiones post [[mors|mortem]] 640 cadaverum describit.
* ''Epistolae Aemilianae'' (Fori Livii, [[1931]]).
 
[[ImagoFasciculus:Morgagni adversaria anatomica omnia 1762.jpg|thumb|left|Frons operis eius "Adversaria anatomica omnia" ]]
 
== Lege etiam ==
 
* Castiglioni A.,: ''Storia della Medicina'', II, Mondadori, [[Mediolanum|Mediolani]], anno [[1948]].
== Nexus externi ==
 
* [http://www.newadvent.org/cathen/{{CathEnc|10567c.htm |De Morgagni] in Catholica Encyclopedia {{Ling|Anglice}}
* [http://www.archive.org/stream/desedibusetcaus06adelgoog#page/n6/mode/2up De Sedibus et Causis Morborum per Anatomen Indagatis Libri Quinque]
{{DEFAULTSORT:Morgagni, Ioannes}}
209 933

recensiones