Quantum redactiones paginae "42 a.C.n." differant

*[[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidum]] Romae custodiae relinquentes [[Octavianus Augustus|Octavianus]] et [[Marcus Antonius]] legiones suas in [[Epirus (regio Graeciae)|Epirum]] traiecerunt atque dum Brutus Cassiusque in Asia bellum gerunt [[Macedonia antiqua|Macedoniam]] occupant atque usque in [[Thracia|Thraciam]] progrediuntur.
* [[3 Octobris]] - Prima pugna apud [[Philippi|Philippos]] [[Marcus Iunius Brutus|Bruti]] legiones [[Octavianus|Octavianum]] aegrum vicerunt et castra a triumviro deserta diripuerunt ; qui etenim ad Marcum Antonium socium refugit. Nam [[Marcus Antonius]] eodem tempore [[Gaius Cassius Longinus|Gai Cassi]] copias vicerat et eorum castra ceperat. Cassius omni spe destitutus mortem sibi ipse conscivit. Eodem die in [[Mare Ionium|mari Ionio]] navarchi Bruti Cassiiique Staius Murcus et [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32 a.C.n.)|Gnaeus Domitius Ahenobarbus]] classem duas legiones vehentem deleverunt, quas [[Gnaeus Domitius Calvinus|Domitius Calvinus]] triumviris auxilio in Epirum ducebat.
* [[23 Octobris]] - [[Proelium iuxta Philippos commissum|proelio]] altero apud [[Philippi|Philippos]] commisso [[Marcus Iunius Brutus]] interfector [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] a militibus [[Augustus (imperator)|Octaviani]] atque [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] [[Triumviratus|triumvirorum]] victivictus suntest. Brutus mortem a comite petivit atque impetravit.
 
== Nati ==