Quantum redactiones paginae "42 a.C.n." differant

= [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Marco Aemilio Lepido]] II, [[Lucius Munatius Plancus|Lucio Munatio Planco]] [[consul]]ibus.
== Eventa ==
==Bellum civile Romanum===
*Vere Brutus exercitum e Graecia in Asiam traduxit et Cassium Smyrnae convenit, uni tyrannicidae hostes in Asia primum debellare decreverunt antequam adversus [[Triumviratus|triumviros]] procederent. [[Rhodus|Rhodios]] et quasdam civitates [[Lycii|Lyciorum]] expugnaverunt et bona diripuerunt. Ceterae [[Asia Minor|Asiae]] quoque quamvis pacatae magna tributa imposuere.
*[[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidum]] Romae custodiae relinquentes [[Octavianus Augustus|Octavianus]] et [[Marcus Antonius]] legiones suas in [[Epirus (regio Graeciae)|Epirum]] traiecerunt atque dum Brutus Cassiusque in Asia bellum gerunt [[Macedonia antiqua|Macedoniam]] occupant atque usque in [[Thracia|Thraciam]] progrediuntur.
* [[3 Octobris]] - Prima pugna apud [[Philippi|Philippos]] [[Marcus Iunius Brutus|Brutus]] [[Octavianus|Octavianum]] vicit qui ad Marcum Antonium socium refugit. Nam [[Marcus Antonius]] eodem tempore [[Gaius Cassius Longinus|Gai Cassi]] copias vicerat, qui sibi ipse mortem conscivit.
* [[23 Octobris]] - [[Proelium iuxta Philippos commissum|proelio]] apud [[Philippi|Philippos]] commisso [[Marcus Iunius Brutus]] et [[Gaius Cassius Longinus]] interfectores [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] a militibus [[Augustus (imperator)|Octaviani]] atque [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] [[Triumviratus|triumvirorum]] victi sunt.