Quantum redactiones paginae "Decimus Iunius Brutus Albinus" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Post eius necem inimicus consuli Marco Antonio fuit, qui omnia in Republica arbitrio suo, spreta voluntate senatus, vendebat. Cum igitur initio anni [[43 a.C.n.]] [[Marcus Antonius]] ei [[provincia]]m eripere vellet, acriter repugnavit ac [[Mutina]]m sese recepit. Ubi cum obsideretur, [[Marcus Antonius]] hostis publicus, [[Cicero]]ne auctore, a senatu iudicatus est et consularis exercitus ad Iunium Brutum liberandum missus est, ducibus [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Vibio Pansa]] et [[Aulus Hirtius|Aulo Hirtio]] consulibus necnon [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] admodum adolescente qui veteranos patris sui ad se converterat et evocaverat. Ita [[Marcus Antonius]] ad [[Mutina]]m victus est ac sese in [[Gallia]]m Narbonensem cum reliquiis exercitus recepit. Senatus ea occasione [[triumphus|triumphum]] Decimo Bruto decrevit.
 
D. Brutus hostem fugientem quamvis exhaustis militibus solus persequi coepit et Alpes superavit, sed postquam [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilius Lepidus]] et [[Marcus Antonius]] exercitus in unum coniunxerunt, [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] quoque senatorias partes reliquit et cum illis societatem iniit, cui secundus [[triumviratus]] nomen fuit. Tum Brutus a militibus et [[Lucius Munatius Plancus|Lucio Munatio Planco]] qui [[Gallia Comata|Galliae comatae]] praeerat desertus, vestem Gallicam indutus fugere ad [[Rhenus|Rhenum]] conatus a latrone [[Sequani|Sequano]] sibi e tempore [[Bellum Gallicum|Belli Gallici]] noto forte captus et specie hospitio benigno donatus, revera Marco Antonio indicatus est qui trucidari eum et caput sibi referri iussit<ref>Periocha 120.</ref>.
 
== Fontes ==