Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
m wikilink formatting: 7x [a|ab] → [a]b
 
Linea 4:
[[Fasciculus:Battle of lake trasimene.gif|thumbnail|Ad Trasumenum pugna.]]
===Secundum bellum Punicum===
*Hieme milites [[Hannibal|Hannibalis]]is frigoribus et tempestatibus vexati sunt. Omnes elephanti praeter unum perierunt.
*Vere ineunte Hannibal per paludes, quod illud iter hostibus maxime inexpectatum videbatur, in [[Etruria|Etruriam]]m invasit, adversus exercitum [[Gaius Flaminius|Flaminii]] [[consul|consulis]]is iter faciens qui ad [[Arretium]] missus erat. In quo itinere Hannibal usum oculorum alterius ob inflammationem amisit.
* [[21 Iunii]] - [[Proelium apud Trasimenum Lacum|Proelio apud Trasimenum Lacum]] [[Imperium Romanum|Romani]] ab [[Hannibal]]e victi sunt. Quindecim milia militum cum ipso [[Consul|consule]] [[Gaius Flaminius|Gaio Flaminio]] occisi, reliqui capti sunt, quorum Romanos quidem in custodia retinuit Hannibal cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret.
*Postridie et tertio a pugna die quattuor milia equitum Romanorum, ab altero consule succursum Flaminio praemissa a Maarba legato Hannibalis sive occisa sive capta sunt.
* Nihilominus Hannibal urbem Romam vitavit atque ad [[Mare Hadriaticum|mare Hadriaticum]] perrexit, [[Umbria|Umbriam]]m et [[Picenum]] in itinere vastans. Inde in [[Apulia|Apuliam]]m transiit.
* Tunc ad bellum gerendum Romani [[Dictator|dictatorem]] creant [[Quintus Fabius Maximus|Quintum Fabium]], virum consularem, cui [[Magister equitum|magister equitum]] fuit alter consularis, [[Marcus Minucius C.f. Rufus|Marcus Minucius]]. Fabius duas [[Legio Romana|legiones]] novas ex Urbe eduxit quibus alteras duas ex [[Ariminum|Arimino]] cum consule [[Gnaeus Servilius P.f. Geminus|Servilio]] advenientes apud [[Narnia|Narniam]]m coniunxit. Ipsum Servilium Romam dimisit, litus ut custodiret si quid mari Carthaginienses temptarent. Fabius Hannibalem quocumque procedebat in [[Samnium]] vel in [[Campania (Italia)|Campaniam]] persequebatur nec quicquam fortunae committere volebat sed milites semper in loco munito habebat ; proelia quamvis ab Hannibale provocatus recusabat. E quo genere belli gerendi 'Cunctator' cognominatus est. Marcus Minucius autem, pugnandi cupidus, a dictatore suo dissentiebat nec Romae obtrectatores Fabio deerant. Itaque rogatio de aequando iure Minucii cum Fabio apud populum perlata est. Tunc duces exercitum in duas partes partiti sunt, ita ut uterque dimidium haberet. Mox tamen Minucius milites suos in insidias duxit atque Fabius ei succurrere coactus est. E quo tempore omnes legiones in eadem castra rursus coiere atque Cunctatori oboedientes fuere.
* Frumento ceterisque necessariis rebus undique collectis Hannibal in [[Lucania]] hiemavit.
*'''In Hispania''' navali proelio circa [[Hiberus|Hiberi]] ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus [[Publius Cornelius L.f. Scipio|Publium Scipionem]] viginti navium longarum classi praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum cum Hamilcare gesturum. Eo anno duo fratres primum Hiberum flumen transiere atque usque ad [[Saguntum]] progressi sunt.
===Regna hellenistica===
*In [[Palaestina]] mense Iunio [[pugna ad Raphiam]] prope [[Gaza|Gazam]]m commissa [[Antiochus III Magnus|Antiochus III]] a [[Ptolemaeus IV (rex Aegypti)|Ptolemaeo IV]] victus est atque e Coele Syria recessit. Mox condiciones pacis petiit et a rege Aegypto parum bellandi cupido facile accepit.
*Colloquio ad [[Naupactus|Naupactum]] habito condiciones pacis ratae sunt inter [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum]], [[Macedonia antiqua|Macedonum]] regem, et [[Foedus Achaicum]] ex una parte et [[Foedus Aetolicum]] ex altera, ita ut omnes quae haberent retinerent. Philippus enim, quamquam paene iam victor, rebus Italicis vacare nec bellis Graecorum inter se impediri cupiebat.