Quantum redactiones paginae "Marcus Lollius" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
Fuit ''homo novus''. Bello civili [[Marcus Iunius Brutus|Marci Bruti]] legatus erat atque ideo [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptus]] : cum vero captus a [[Triumviratus|triumviris]] esset, servum se esse simulans ne occideretur, a futuro collega in [[Consul|consulatu]] [[Quintus Aemilius Lepidus|Aemilio Lepido Barbula]] emptus et servatus est. Qui etenim, postquam pseudoservus Romae adgnitus est, per [[Marcus Vipsanius Agrippa|Marcum Agrippam]] ab [[Octavianus Augustus|Octaviano]] impetravit ut Lollio ignosceret. Postea [[Actiaca Pugna|Actiaca pugna]] econtra Lollius Octaviani legatus et victor erat, Barbula vero [[Marcus Antonius|Antonii]] legatus et victus. Tum Lollius invicem ab imperatore suo impetravit ne captum Barbulam morte damnaret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' IV 210-215. De coniectura modernorum eruditorum agitur : etenim Appianus alterum virum tantum '''Marcum''', alterum tantum '''Barbulam''' nominat dum addit collegas postea in consulatu fuisse. Nihil tamen a quoquam propositum est quod aptius verisimiliusque hunc Appiani locum illustraret. De quo vide Fr. Hinard, ''op. laud.''</ref>
 
Anno [[25 a.C.n.|25]] primus legatus Augusti pro praetore [[Galatia (provincia Romana)|Galatiae]], quae antea regnum fuerat, factus est. Anno [[21 a.C.n.|21]] consul - primo sine collega, quod Augustus in Sicilia absens a populo consul electus magistratum recusavit - deinde cum [[Quintus Aemilius Lepidus|Quinto Aemilio Lepido]]. Ambo consulconsules Romae pontem Fabricium reparaverunt. Anno [[19 a.C.n.|19]] vel [[18 a.C.n.|18]] in Thracia contra Bersos certavit vicitque. Anno [[17 a.C.n.]] legatus [[Gallia Comata|Galliam Comatam]] administravit. Hic eo anno vel sequenti clades contra [[Usipetes]], [[Tencteri|Tencteros]], [[Sugambri|Sugambros]] accepit, quae postea ''Clades Lolliana'' nominata est. Ha clade accepta Augustus in Galliam venit et bellum contra Germanos trans Rhenum habitantes praeparavit. Anno [[1 a.C.n.]] Augustus eum ''adiutorem'' et ''rectorem'' [[Gaius Iulius Caesar Vipsanianus|Gai Caesaris]] iuvenis in orientem proficiscentis fecit. Sed acerrime cum adulescente iurgavit et in provincia mortuus est. Filia eius [[Lollia Paulina]] postea [[Caligula]]e nupsit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 430-431</ref>.
 
== Notae ==