Quantum redactiones paginae "Quintus Aemilius Lepidus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Quintus [[Gens Aemilia|Aemilius]] Lepidus (Barbula?)''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius [[Manius Aemilius Lepidus]] anno [[66 a.C.n.]] consul creatus est. Ipse bello civili post mortem Caesaris triumviris favebat : quo tempore post [[Proelium iuxta Philippos commissum|pugnam ad Philippos]] futurum collegam in consulatu, [[Marcus Lollius|Marcum Lollium]], qui tum [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptus]] ne occideretur servum se esse simulabat emisse atque Romam secum reportasse dicitur. Postquam Lollius adgnitus et triumviris indicatus est, Barbula ab Octaviano impetravit ut proscripto ignosceret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' IV 210-215. De coniectura modernorum eruditorum agitur : etenim Appianus alterum virum tantum '''Marcum''', alterum tantum '''Barbulam''' nominat. Nihil tamen a quoquam propositum est quod aptius verisimilusque hunc Appiani locum illustraret. De quo vide Fr. Hinard, ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae: Ecole française de Rome, 1985 : 487-488 [http://www.persee.fr/web/ouvrages/home/prescript/monographie/efr_0000-0000_1985_ths_83_1 Hic legere potes]
</ref>. Annis [[40 a.C.n.]] ad usque [[38 a.C.n.|38]] propraetor [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] in orientalibus imperii provinciis fuit. Post pugnam apud [[Actium]] factam Quintus Lepidus, qui legatus Marci Antonii victus et captus erat, per futurum collegam Marcum Lollium ab [[Augustus|Augusto]] veniam impetravit : ita Lollius pristinum beneficium rependerat<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' IV 210-215</ref>. Anno [[21 a.C.n.|21]], cum Augustus absens consul a populo electus hunc magistratum recusavisset, post comitia acerrima contra [[Lucius Plautius Silvanus|Lucium Plautium Silvanum]] consul creatus est<ref>[[Cassius Dio]] LIV 6</ref>. Cum collega [[Marcus Lollius|Marco Lollio]] Romae pontem Fabricii reparavit. Fuit ''XVvir sacris faciundis'' et [[Ludi Saeculares|Ludis Saecularibus]] anni [[17 a.C.n.|17]] interfuit. Circa annum [[15 a.C.n.]] proconsul [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] erat.
 
== Notae ==