Aperire sectionem principem

Mutata

74 octeti additi ,  3 years ago
Summarium vacuum
}}
 
'''Bogota'''<ref>{{Egger DL|51}}</ref> (ab anno [[1991]], usque ad [[2000]] '''Fanum Sanctae Fidei de Bogota''') est [[caput (urbs)|caput]] [[Columbia]]e, magna [[urbs]] in [[Andes|Andibus]] [[mons|montibus]], plus 2650 [[metrum|metra]] supra [[maris aequor]] sita. Condita est urbs die [[6 Augusti]] [[1538]] a Gonzalo Jiménez de Quesada, qui tum dux erat [[exercitus]] [[explorator]]um Hispanorum ([[Conquisitatores Hispani|conquisitatores]] qui vocantur) quique, secundum imperia regis Hispaniae, cum exercitu suo pervenire conabatur usque ad fontem fluvii [[Magdalena (fluvius)|Magdalenae]]. Attamen, cum illo tempore rex Hispaniae esset et imperator [[Sacrum Imperium Romanum|Sacri Imperii Romani]], nomine [[Carolus V]], haud mirum est Gonzalum invenisse duos alios exercitus exploratorum, a Nicolao von Federman et a Sebastiano de Belalcázar ductos, in eadem [[valles|valle]] ubi sita erat caput regni Muiscarum, quae a populo Muisca vocabatur Bacatá. Itaque, ad [[pax|pacem]] servandam, necesse fuit ducibus consilium capere sic ut Jimenez maneret in valle conderetque urbem, Federman ad [[oriens|orientem]] progredieretur, et tandem Belalcázar iter faceret ad [[occidens|occidentem]], cursum fluvii sequens. Itaque, Gonzalo Jiménez de Quesada conditor habetur urbis, quam nuncupavit Santa Fé de Bogotá. Suo tempore, et Sebastianus de Belalcázar urbem condidit, ad occidentem Columbiae sitam, cui nomen dedit Santiago de [[Cali]].
 
== Notae ==
225 735

recensiones