Quantum redactiones paginae "Quintus Aemilius Lepidus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Quintus [[Gens Aemilia|Aemilius]] Lepidus (Barbula?)''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius [[Manius Aemilius Lepidus]] anno [[66 a.C.n.]] consul creatus est. Ipse bello civili post mortem Caesaris triumviris favebat : itaque post pugnam ad Philippos futurum collegam in consulatu Quintum, Lollium, qui tum proscriptus ne occideretur servum se esse simulabat emitemisse atque Romam secum reduxitreportasse dicitur. Postquam Lollius adgnitus et triumviris indicatus est, Barbula ab Octaviano impetravit ut proscripto ignosceret. Annis [[40 a.C.n.]] ad uque [[38 a.C.n.|38]] propraetor [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] in oriente imperii fuit. Post pugnam apud [[Actium]] factam Lepidus primo in servitutem redactus, deinde ab [[Augustus|Augusto]] venia ei data est. Anno [[21 a.C.n.|21]], cum Augustus absens consul a populo electus hunce magistratum recusavisset, post comitia acerrima contra [[Lucius Plautius Silvanus|Lucium Plautium Silvanum]] consul creatus est<ref>[[Cassius Dio]] LIV 6</ref>. Cum collega [[Marcus Lollius|Marco Lollio]] Romae pontem Fabricii reparavit. Fuit ''XVvir sacris faciundis'' et [[Ludi Saeculares|Ludis Saecularibus]] anni [[17 a.C.n.|17]] interfuit. Circa annum [[15 a.C.n.]] proconsul [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] erat.
 
== Notae ==