Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant
Content deleted Content added
Linea 22:
[[Proscriptiones (43 a.C.n.)|Proscriptionibus]] saevissimis ab illis triumviris habitis<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. IV, 16-224. Quod si commentarium ad Appiani textum quaeras, suadero legas F. Hinard, ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae, 1985 </ref>, non minus quam 130 senatores (inter quos [[Marcus Tullius Cicero]], ille orator) et multi alii cives necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno [[36 a.C.n.]] tandem victus est, Marcus [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilius Lepidus]] ab [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili [[Actium|Actiaca navali pugna]] decertaverunt.
Solus remansit [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]], qui Augustus senatus consulto factus est: ita triumviratus transitio inter rempublicam [[consul]]um et principatum [[Imperatores Romani|Imperatorum]] fuit.
== Notae ==
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
== Fontes ==
|