Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
Triumviri ita orbem Romanum anno [[43 a.C.n.]] inter sese diviserunt, ut Marcus Antonius [[Gallia comata|Galliam comatam]], [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] Africam, Siciliam, Sardiniam, [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] [[Gallia Narbonensis|Galliam Narbonensem]] Hispaniasque regeret. Revera tamen provincias istas per legatos administrabant : nam Octavianus et Marcus Antonius legiones suas in Graeciam traduxerunt ut bellum cum Bruto Cassioque gererent, Lepidus vero Romae remansit et rebus Urbanis interea praefuit. Deinde, iam victis Bruto Cassioque atque provinciis eorum reciperatis, altera divisio fuit ut [[Marcus Antonius]] [[provincia]]s Orientis ([[Macedonia (provincia Romana)|Graeciam]], [[Asia (provincia Romana)|Asiam]], [[Syria (provincia Romana)|Syriam]]), [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] Siciliam et Africam, [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] [[Gallia]]m et [[Hispania]]s teneret. Tandem [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] et [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] provincias suas ita permutaverunt ut sola [[Africa]] Lepido reliqua esset.
 
[[Proscriptiones (43 a.C.n.)|Proscriptionibus]] saevissimis ab illis triumviris habitis<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. IV, 16-224. Quos si commentarium ad Appiani textum quaeras, suadero legas F. Hinard, ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae, 1985 </ref>, non minus quam 130 senatores (inter quos [[Marcus Tullius Cicero]], ille orator) et multi alii cives necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno [[36 a.C.n.]] tandem victus est, Marcus [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilius Lepidus]] ab [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili [[Actium|Actiaca navali pugna]] decertaverunt.
Solus remansit [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]], qui Augustus senatus consulto factus est: ita triumviratus transitio inter rempublicam [[consul]]um et principatum [[Imperatores Romani|Imperatorum]] fuit.