Quantum redactiones paginae "Kilimandiarus" differant

vulgo
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
(vulgo)
[[Fasciculus:Mount Kilimanjaro.jpg|thumb|400px|Apex Kibo Kilimandiari Montis.]]
'''Kilimandiarus''' mons (vulgo ''Kilimanjaro'') <ref>[http://latinpro.info/latin_toponymy_mountains_RL.php LatinPro].</ref> cum tribus conis vulcanicis (Kibo, Mawenzi, Shira), est [[compositus mons ignifer]] [[mons ignifer dormiens|quietus]] in [[Tanzania]] septentrio-orientali et [[Summae altitudines|mons altissimus]] in [[Africa]], apud Apicem Uhuru 5895 m altus.<ref>Kilimanjaro 2008 Precise Height Measurement Expedition, "[http://www.fig.net/pub/fig2009/papers/ts08c/ts08c_fernandes_teamkili2008_3438.pdf Precise Determination of the Orthometric Height of Mt. Kilimanjaro]"</ref> Kilimandiarus est unus ex altissimis mundi montibus singularibus ([[Anglice]]: ''freestanding''), ad 4600&nbsp;m supra basin altus.
 
Origo significatioque nominis sunt incertae. Nomen putatur coniunctio vocum [[Lingua Suahili|Suahiliensis]] ''kilima'' 'mons' et [[Chagga|Kichagga]] ''njaro'' 'album'; ergo nomen erit 'Mons Albus'. Nomen additum ''kibo'' in Kichagga 'maculatus' significat, et ad saxa super nives visa spectat. Vox Swahili ''uhuru'' 'libertas' est nomen monti datum ut memoretur libertas Tanzaniae, a [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regno]] anno [[1961]] recepta.
262

recensiones