Quantum redactiones paginae "Marcus Tullius Cicero" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 35:
Cicero in bello civili [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]] Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit; Pompeium autem consularem appellavit. Cum religionem Caesaris auctoritatemque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda esse postularet, pluris tamen iuris auctoritatem quam religionis aestimavit.
 
Bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto, sub[[Triumviratus|triumviris]] triumviratuRomae velut regnantibus, [[Marcus Antonius|Antonii]] et [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavii]] et [[Marcus Aemilius Lepidus|Lepidi]] Cicero [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptus]] ab Herennio [[Centurio|centurione]] et Popillio [[Tribunus militum|tribuno militum]] occisus est, quem parricidii reum olim defenderat. Annos natus 64, cum a villa sua prope [[Capua]]m ad mare fugiens lectica deferretur, Cicero trucidatus est iussu Antonii, quem orationibus "[[Philippicae (Cicero)|Philippicis]]" suis ille summopere irritaverat. Ad Antonium caput Ciceronis et manus praecisae delatae sunt et in [[rostrum|rostris]] deinde expositae<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ.'' IV,73-82.</ref>. [[Fulvia (uxor Antonii)|Fulvia]] vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea vindicatione transfixit. Qui circumstabant horruisse dicuntur gaudium quo Fulvia mariti honorem, Cicerone oratore tam diu ludibrio publico praebitum, ulta est cum Ciceronis linguam acu transfigeret manusque insultaret quas ille candidas mollesque agitavisset odium in Antonium senatui pleno etiam atque etiam verbis commovens atrocibus.<ref>[http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Cassius_Dio/47*.html#8.4]</ref> Res tamen facta, quamvis petulanter, finis auctoritatem Romae habuit, cum terminum tam publicum tam publico bello imposuit quod Cicero cum Antonio ferociter gesserat, Flavia Antonium maritum victorem clamante, victumque Ciceronem usque in ipsius ore inimicum punitum.
 
=== De familia ===