Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
Societas inter [[Augustus (imperator)|Gaium Iulium Caesarem Octavianum]], [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]], et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Marcum Aemilium Lepidum]] anno [[43 a.C.n.]] exeunte inita adversus Caesaris interfectores necnon libertatis veterisque reipublicae fautores, sicut [[Gaius Cassius Longinus|Cassium]], [[Marcus Iunius Brutus|Brutum]], et [[Sextus Pompeius|Sextum Pompeium]], nomen secundi triumviratus accepit. Die [[13 Novembris]] ex lege Titia ''triumviri reipublicae constituendae'' in quinquennium creati sunt, qui summum imperium haberent : leges mutare vel abrogare sine populo et sine senatu, quoscumque vellent magistratus creare, quibus libebat provincias et exercitus tradere, cives damnare provocatione ad populum sublata eis licebat. Itaque triumviratus nomen transeuntis formae reipublicae quoque fuit: nam triumviri, eversa bellis civilibus republica vetere, novae fundamenta constituere debebant.
 
Triumviri ita orbem Romanum anno 43 a.C.n.inter se diviserunt, ut Marcus Antonius [[Gallia transalpina[Galliam comatam]] ut [[Marcus Antonius]] [[provincia]]s Orientis ([[Macedonia (provincia Romana)|Graeciam]], [[Asia (provincia Romana)|Asiam]], [[Syria (provincia Romana)|Syriam]]), [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] Siciliam et Africam, [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] [[Gallia]]m et [[Hispania]]s teneret. Mox tamen [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]] et [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] provincias suas ita permutaverunt ut sola [[Africa]] Lepido reliqua esset.
 
[[Proscriptiones (43 a.C.n.)|Proscriptionibus]] saevissimis apud triumviratum alterum factis non minus quam 130 senatores (inter quos [[Marcus Tullius Cicero]], ille orator) necati sunt. Postquam Sextus Pompeius anno [[36 a.C.n.]] tandem victus est, Marcus [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilius Lepidus]] ab [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] imperio spoliatus est. Deinde de summo imperio Octavianus et Antonius novo bello civili [[Actium|Actiaca navali pugna]] decertaverunt.